|
[Ib. IV, 19.] Ad hoc dicit etiam, Filioli mei, ut
tanquam parentem utique imitentur, Quos iterum, inquit, parturio,
donec Christus formetur in vobis. Magis hoc ex persona matris
Ecclesiae locutus est: nam et alibi dicit, Factus sum parvulus in
medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess.
II, 7). Formatur autem Christus in credente per fidem in
interiore homine, vocato in libertatem gratiae, miti et humili corde,
non se jactante de operum meritis, quae nulla sunt; sed ab ipsa gratia
meritum aliquod inchoante, quem possit dicere minimum suum, id est,
seipsum, ille qui ait , Cum enim fecistis uni ex minimis meis, mihi
fecistis (Matth. XV, 25, 40). Formatur enim Christus in
eo qui formam accipit Christi: formam autem accipit Christi, qui
adhaeret Christo dilectione spirituali. Ex hoc enim fit ut hujus
imitatione sit quod ille, quantum gradu suo sinitur. Qui enim dicit
se in Christo manere, ait Joannes, debet quomodo ille ambulavit, et
ipse ambulare (I Joan. II, 6). Sed cum homines a matribus
concipiantur ut formentur, jam formati autem parturiantur ut
nascantur, potest movere quod dictum est, Quos iterum parturio,
donec Christus formetur in vobis. Nisi parturitionem hanc pro curarum
angoribus positam intelligamus, quibus eos parturivit ut nascerentur in
Christo; et iterum parturit propter pericula seductionis, quibus eos
conturbari videt. Sollicitudo autem talium de illis curarum, qua se
quodammodo parturire dicit, tamdiu esse poterit, donec perveniant in
mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non moveantur omni vento
doctrinae (Ephes. IV, 13, 14). Non ergo propter initium
fidei, quo jam nati erant, sed propter robur et perfectionem dictum
est, Quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Hanc
parturitionem aliis verbis etiam alibi commendat, ubi dicit: Incursus
in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur,
et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor.
XI, 28, 29)?
|
|