|
[Ib. IV, 20.] Quod vero subjecit, Vellem autem nunc
adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in vobis; quid
aliud intelligatur, nisi quia filios suos esse dixerat, parcens eis
fortasse per litteras, ne severiore objurgatione commoti, facile in
ejus odium traducerentur a deceptoribus illis, quibus absens non posset
resistere. Vellem ergo, inquit, nunc adesse apud vos, et mutare
vocem meam, id est, negare vos filios; quia confundor in vobis.
Malos enim filios, ne de his erubescant, etiam parentes abdicare
solent.
|
|