CAPUT 40

[Ib. IV, 21-31.] Deinde subjungit, Dicite mihi, sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Et de duobus quidem filiis Abrahae quod dicit, facile intelligitur: nam ipse interpretatur hanc allegoriam. Hos enim duos filios habebat Abraham, cum duo Testamenta significata sunt. Post mortem autem Sarae, quos de alia uxore genuit, non pertinent ad hanc significationem. Et ideo multi legentes Apostolum, librum autem Geneseos ignorantes, putant solos habuisse duos filios Abraham. Hos ergo solos commemorat Apostolus, quia solos adhuc habebat, cum haec significarentur, quae consequenter exponit: quod ille de ancilla, quae Agar vocabatur, Vetus Testamentum significat, id est, populum Veteris Testamenti, propter jugum servile carnalium observationum, et promissa terrena, quibus irretiti, et quae tantummodo sperantes de Deo, non admittuntur ad haereditatem spiritualem coelestis patrimonii. Non autem sufficit quod de libera uxore natus est Isaac, ad significandum populum haeredem Novi Testamenti; sed plus hic valet quod secundum promissionem natus est. Ille autem et de ancilla secundum carnem, et de libera nasci potuit secundum carnem, sicut de Cethura, quam postea duxit Abraham, non secundum promissionem, sed secundum carnem suscepit filios (Gen. XXV, 1, 2). Isaac enim mirabiliter natus est per repromissionem, cum ambo parentes senuissent. Quod si data per Apostolum fiducia, qua duos illos allegorice accipiendos apertissime ostendit, voluerit aliquis etiam Cethurae filios in aliqua rerum figura futurarum inspicere (non enim frustra de talibus personis administratione Spiritus sancti haec gesta conscripta sunt); inveniet fortasse haereses et schismata significari. Qui filii de libera quidem, sicut isti de Ecclesia; sed tamen secundum carnem nati sunt, non spiritualiter per repromissionem. Quod si ita est, nec ipsi ad haereditatem inveniuntur pertinere, id est ad coelestem Jerusalem, quam sterilem vocat Scriptura, quia diu filios in terra non genuit. Quae deserta etiam dicta est, coelestem justitiam deserentibus hominibus terrena sectantibus, tanquam virum habente illa terrena Jerusalem, quia Legem acceperat. Et ideo coelestem Jerusalem Sara significat, quae diu deserta est a concubitu viri propter cognitam sterilitatem. Non enim tales homines, qualis erat Abraham, ad explendam libidinem utebantur feminis, sed ad successionem prolis. Accesserat autem sterilitati etiam senectus, ut ex omni desperatione divina promissio magnum meritum credentibus daret. Certus ergo de promissione Dei officio gignendi accessit ad aetatem jam gravem, quam in annis vigentioribus corporali copulatione deseruerat. Non enim ob aliud Apostolus, adjuncta earum mulierum figura, interpretatur quod per prophetam dictum est, Quoniam multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum; cum et marito prior Sara sit mortua, neque inter eos ullum exstitisset divortium. Unde ergo illa deserta, aut illa habens virum, nisi quod Abraham propagandae prolis operam ad Agar ancillae fecunditatem ab uxoris Sarae sterilitate transtulerat? ipsa tamen permittente et ultro offerente, ut maritus ejus de ancilla susciperet filios. Antiqua enim justitiae regula est, quam commendat ad Corinthios idem apostolus; Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier (I Cor. VII, 4), Et hujusmodi enim, debita, sicut caetera, in eorum quibus debentur potestate consistunt. Cui potestati qui fraudem non facit, ille castitatis conjugalis jura custodit. Senectus autem parentum Isaac ad eam significationem valet, quoniam Novi Testamenti populus quamvis sit novus, praedestinatio tamen ejus apud Deum, et ipsa Jerusalem coelestis antiqua est. Unde et Joannes ad Parthos dicit : Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis quod erat ab initio (I Joan. II, 13). Carnales autem qui sunt in Ecclesia, ex quibus haereses et schismata fiunt, ex Evangelio quidem occasionem nascendi acceperunt; sed carnalis error quo concepti sunt, et quem secum trahunt, non refertur ad antiquitatem veritatis: et ideo de matre adolescentula, et de patre sene sine repromissione nati sunt. Quia et Dominus non nisi ob antiquitatem veritatis in Apocalypsi albo capite apparuit (Apoc. I, 14). Nati sunt ergo tales ex occasione antiquae veritatis in novitio temporalique mendacio. Dicit ergo nos Apostolus secundum Isaac promissionis filios esse: et sic persecutionem passum Isaac ab Ismaele, quemadmodum hi qui spiritualiter vivere coeperant, a carnalibus Judaeis persecutionem patiebantur; frustra tamen, cum secundum Scripturam ejiciatur ancilla et filius ejus, nec haeres esse possit cum filio liberae. Nos autem, inquit, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. Ea enim libertas nunc maxime opponenda est servitutis jugo, quo in operibus Legis tenebantur, qui ad circumcisionem istos trahebant.