|
[Ib. V, 1-3.] Cum autem dicit, State ergo,
significat eos nondum cecidisse: accommodatius enim diceret,
Surgite. Sed quod addidit, Et ne iterum servitutis jugo
attineamini, quandoquidem hic nullum aliud jugum potest intelligi, quo
eos attineri nolit, nisi circumcisionis taliumque observationum
Judaicarum; ita enim et sequitur, Ecce ego Paulus dico vobis, quia
si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit: quomodo accepturi
sumus quod ait, ne iterum servitutis jugo attineamini; cum ad eos
scribat qui Judaei nunquam fuerant? Nam hoc agit utique, ne
circumcidantur. Sed nimirum hic declaratur et confirmatur illa
sententia de qua superius disputavimus. Quid enim aliud hoc loco
Gentibus dicat, non invenio, nisi ut prosit illis quod a servitute
superstitionis suae per fidem Christi liberati sunt, ne iterum servi
esse velint sub jugo observationum carnalium, quamvis sub Lege Dei,
tamen carnalem populum serviliter alligantium. Christum autem nihil
eis profuturum esse dicit, si circumcidantur: sed illo modo, quo eos
isti volebant circumcidi, id est, ut in carnis circumcisione ponerent
spem salutis. Non enim Timotheo non profuit Christus, quia Paulus
ipse illum jam christianum juvenem circumcidit: fecit autem hoc propter
scandalum suorum (Act. XVI, 3), nihil simulans omnino, sed ex
illa indifferentia qua dicit, Circumcisio nihil est, et praeputium
nihil est (I Cor. VII, 19). Nihil enim obest illa
circumcisio ei qui salutem in illa esse non credit. Secundum hanc
sententiam etiam illud addidit, Testificor autem omni homini
circumcidenti se, id est, tanquam salutarem istam circumcisionem
appetenti, quia debitor est universae Legis faciendae. Quod ideo
ait, ut vel terrore tam innumerabilium observationum, quae in Legis
operibus scriptae sunt, ne omnes implere cogerentur (quod nec ipsi
Judaei, nec parentes eorum implere potuerunt, sicut Petrus in
Actibus Apostolorum dicit [Act. XV, 10]), abstinerent se ab
his, quibus eos isti subjugare cupiebant.
|
|