|
[Ib. V, 4-12.] Evacuati, inquit, estis a Christo,
qui in Lege justificamini. Haec est illa proscriptio qua Christum
proscriptum superius dixerat (Galat. III, 1), ut cum isti
evacuarentur a Christo, id est, Christus ab eis tanquam a
possessione quam tenebat, abscedit, opera Legis in eam possessionem
tanquam in vacuam inducantur. Quod quia non Christo, sed illis
obest, addidit, a gratia excidistis. Cum enim hoc agat gratia
Christi, ut illi qui debitores erant operum Legis, liberentur hoc
debito; isti ingrati tantae gratiae, debitores esse volunt universae
Legis faciendae. Nondum autem erat factum; sed quia voluntas moveri
coeperat; ita plerisque locis loquitur quasi factum sit. Nos enim,
inquit, spiritu ex fide spem justitiae expectamus. In quo demonstrat
ea pertinere ad fidem Christi, quae spiritualiter exspectantur; non
quae carnaliter desiderantur, qualibus promissionibus servitus illa
tenebatur: sicut alio loco dicit, Non respicientibus nobis quae
videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia
sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt (II Cor. IV,
18). Deinde subjunxit, In Christo enim Jesu neque circumcisio
quidquam valet, neque praeputium; ut illam indifferentiam declararet,
nihilque perniciosum esse in hac circumcisione ostenderet, nisi ex illa
salutem sperare. Nihil ergo valere dicit in Christo circumcisionem
aut praeputium, sed fidem quae per dilectionem operatur. Et hic illud
tetigit, quia sub Lege servitus per timorem operatur. Currebatis
bene, inquit; quis vos impedivit veritati non obedire? Hoc est,
quod superius ait, Quis vos fascinavit (Galat. III, 1)?
Suasio, inquit, vestra non ex eo est qui vocavit vos. Haec enim
suasio carnalis est, ille autem in libertatem vocavit. Suasionem
autem eorum dixit, quod eis suadebatur. Eos autem paucos, qui ad
illos veniebant, ut ista suaderent, quia in comparatione multitudinis
credentium Galatarum exigui numero erant, fermentum appellat.
Recipient autem isti fermentum; et tota massa, id est, tota eorum
Ecclesia in corruptione carnalis servitutis quodammodo fermentabitur,
si tales suasores tanquam justos et fideles recipientes honoraverint.
Ego, inquit, confido in vobis in Domino, quod nihil aliud
sapietis. Hinc utique manifestum est, nondum illos fuisse possessos a
talibus. Qui autem conturbat vos, inquit, portabit judicium,
quicumque ille fuerit. Haec est illa conturbatio contraria ordini, ut
de spiritualibus carnales fiant. Et quoniam intelligendum est fuisse
quosdam qui cum vellent eis istam servitutem persuadere, et viderent
eos Pauli apostoli auctoritate revocari, dicerent etiam ipsum Paulum
id sentire, sed non eis facile aperire voluisse sententiam suam;
opportunissime subjecit, Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc
praedico, quid adhuc persecutionem patior? Etiam ab ipsis enim
patiebatur persecutionem, qui talia persuadere moliebantur, cum jam
Evangelium suscepisse viderentur. Quos tangit alio loco, ubi ait,
Periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26); et hic in
capite Epistolae, ubi dicit,
|
“Propter subintroductos autem falsos
fratres, qui subintroierunt proscultare libertatem nostram, quam
habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent”
|
|
(Galat.
II, 4). Ergo si circumcisionem praedicabat, desinerent eum
persequi. Qui tamen ne timerentur ab eis, quibus christiana libertas
annuntiabatur; aut ne ab ipso Apostolo timeri putarentur, propterea
superius libera plenus fiducia, nomen suum etiam professus est,
dicens, Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini.
Christus vobis nihil proderit (Id. V, 2): tanquam si diceret,
Ecce me imitamini, ut non timeatis; aut in me causam refundite, si
timetis. Quod autem dicit, Ego evacuatum est scandalum crucis,
sententiam illam repetit, Si ex Lege justitia, ergo Christus gratis
mortuus est (Id. II, 21). Sed hic quoniam scandalum nominat,
in memoriam revocat propterea maxime in Christo passos esse scandalum
Judaeos, quia istas carnales observationes, quas pro ipsa salute se
habere arbitrabantur, eum saepe animadvertebant praeterire atque
contemnere. Hoc ergo ita dixit, ac si diceret: Sine causa ergo
Christum, cum ista contemneret, scandalizati Judaei crucifixerunt,
si adhuc eis pro quibus crucifixus est, talia persuadentur. Et
adjecit elegantissima ambiguitate quasi sub specie maledictionis
benedictionem, dicens: Utinam et abscidantur qui vos conturbant.
Non tantum, inquit, circumcidantur, sed et abscidantur. Sic enim
fient spadones propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12), et
carnalia seminare cessabunt.
|
|