CAPUT 43

[Ib. V, 13.] Vos enim, inquit, in libertatem vocati estis, fratres. Quia illa conturbatio a spiritualibus ad carnalia revocans in servitutem trahebat. Sed jam hinc opera illa Legis tractare incipit, de quibus eum supra dixeram in fine Epistolae tractaturum (Supra, n. 19), quae ad Novum quoque Testamentum pertinere nemo ambigit; sed alio fine, quo liberos ea facere decet, id est, charitatis aeterna sperantis hinc praemia, et ex fide exspectantis. Non sicut Judaei, qui timore ista implere cogebantur, non illo casto permanente in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10), sed quo timebant praesenti vitae suae: et ideo quaedam opera Legis implebant, quae in sacramentis sunt; illa vero quae ad bonos mores pertinent, omnino non poterant. Non enim implet ea nisi charitas. Quia et hominem si propterea non occidit aliquis, ne et ipse occidatur; non implet praeceptum justitiae: sed si ideo non occidit, quia injustum est, etiam si id possit facere impune, non solum apud homines, sed etiam apud Deum. Sicut David cum divinitus accepisset in potestatem regem Saül, impune utique occideret, nec hominibus in se vindicaturis, quia multum ab eis diligebatur idem David; nec Deo, qui hanc ipsam potestatem dedisse se dixerat, ut omnino ei faceret quod vellet (I Reg. XXIV, 4-8). Pepercit ergo diligens proximum tanquam seipsum, non solum persecutum, sed etiam persecuturum, qui eum corrigi quam interfici malebat: homo in Veteri Testamento, sed non homo de Veteri Testamento, quem fides futurae haereditatis Christi revelata et credita salvum faciebat, et ad imitandum vocabat. Ideo nunc dicit Apostolus, In libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis: id est, ne audito nomine libertatis, impune vobis peccandum esse arbitremini. Sed per charitatem, inquit, servite invicem. Qui enim per charitatem servit, libere servit, et sine miseria obtemperans Deo, cum amore faciendo quod docetur, non cum timore quod cogitur.