CAPUT 44

[Ib. V, 14.] Omnis enim Lex, inquit, in uno sermone impleta est, in eo quod diliges proximum tuum tanquam teipsum. Omnem ergo Legem nunc dicit ex his operibus quae ad bonos mores pertinent: quia et illa quae sunt in sacramentis, cum bene a liberis intelliguntur, nec carnaliter observantur a servis, ad illa duo praecepta referantur necesse est, dilectionis Dei et proximi. Recte itaque accipitur ad hoc pertinere quod etiam Dominus ait, Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. V, 17): quia erat ablaturus timorem carnalem; spiritualem autem charitatem daturus, qua sola Lex impleri potest. Plenitudo enim Legis, charitas: ut quoniam fides impetrat Spiritum sanctum, per quem charitas Dei diffusa est in cordibus operantium justitiam (Rom. V, 5), nullo modo quisquam ante gratiam fidei de bonis operibus glorietur. Quapropter istos jactantes se de operibus Legis ita refellit Apostolus, dum ostendit opera vetusta sacramentorum umbras futurorum fuisse, quas jam adventu Domini libero haeredi necessarias non esse monstravit: opera vero ad bonos mores pertinentia non impleri nisi dilectione, per quam fides operatur (Galat. V, 6). Unde si opera Legis quaedam post fidem superflua, quaedam ante fidem nulla sunt; vivat justus ex fide (Habac. II, 4), ut et onus grave servitutis abjiciat, levi sarcina Christi vegetatus (Matth. XI, 30), et justitiae metas non transgrediatur, leni jugo charitatis obtemperans.