|
[Ib. V. 15, 16.] Quaeri autem potest cur Apostolus
et hic solam commemoravit proximi dilectionem, qua Legem dixit
impleri; et ad Romanos cum in eadem quaestione versaretur,
|
“Qui
enim diligit alterum, inquit, Legem implevit: nam, Non
adulterabis, Non homicidium facies, Non furaberis, Non
concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone
recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio
proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis, charitas”
|
|
(Rom. XIII, 8-10). Cum ergo nonnisi in duobus praeceptis
dilectionis Dei et proximi perfecta sit charitas, cur Apostolus et in
hac et in illa Epistola solam proximi dilectionem commemorat: nisi
quia de dilectione Dei possunt mentiri homines, quia rariores
tentationes eam probant; in dilectione autem proximi facilius
convincuntur eam non habere, dum inique cum hominibus agunt?
Consequens est autem ut qui ex toto corde, ex tota anima, ex tota
mente Deum diligit, diligat et proximum tanquam seipsum; quia hoc
jubet ille, quem ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente
diligit. Item diligere proximum, id est omnem hominem, tanquam
seipsum, quis potest, nisi Deum diligat, cujus praecepto et dono
dilectionem proximi possit implere? Cum ergo utrumque praeceptum ita
sit, ut neutrum sine altero possit teneri, etiam unum horum
commemorare plerumque sufficit, cum agitur de operibus justitiae: sed
opportunius illud, de quo quisque facilius convincitur. Unde Joannes
dicit: Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non
videt quomodo potest diligere (I Joan. IV, 20)? Mentiebantur
enim quidam dilectionem se Dei habere, et de odio fraterno eam non
habere convincebantur: de quo judicare in quotidiana vita et moribus
facile est. Si autem mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte
ne ab invicem consumamini: hoc enim maxime vitio contentionis et
invidentiae, perniciosae disputationes inter eos nutriebantur, male de
invicem loquendo, et quaerendo quisque gloriam suam vanamque
victoriam, quibus studiis consumitur societas populi, dum in partes
discinditur. Quomodo autem ista vitare possunt, nisi spiritu
ambulent, et concupiscentias carnis non perficiant? Primum enim et
magnum munus est spiritus, humilitas, et mansuetudo. Unde illud quod
jam commemoravi, Dominus clamat, Discite a me, quia mitis sum, et
humilis corde (Matth. XI, 29): et illud prophetae, Super
quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et
trementem verba mea (Isai. LXVI, 2)?
|
|