CAPUT 46

[Ib. V, 17.] Quod autem ait, Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis; putant hic homines liberum voluntatis arbitrium negare Apostolum nos habere, nec intelligunt hoc eis dictum, si gratiam fidei susceptam tenere nolunt, per quam solam possunt spiritu ambulare, et concupiscentias carnis non perficere; si ergo nolunt eam tenere, non poterunt ea quae volunt facere. Volunt enim operari opera justitiae, quae sunt in Lege, sed vincuntur concupiscentia carnis, quam sequendo deserunt gratiam fidei. Unde et ad Romanos dicit, Prudentia carnis inimica in Deum: Legi enim Dei non est subjecta; neque enim potest (Rom. VIII, 7). Cum enim charitas Legem impleat, prudentia vero carnis commoda temporalia consectando spirituali charitati adversetur; quomodo potest Legi Dei esse subjecta, id est, libenter atque obsequenter implere justitiam, eique non adversari; quando etiam dum conatur, vincatur necesse est, ubi invenerit majus commodum temporale de iniquitate se posse assequi, quam si custodiat aequitatem? Sicut enim prima hominis vita est ante Legem, cum nulla nequitia et malitia prohibetur, neque ulla ex parte pravis cupiditatibus resistit; quia non est qui prohibeat: sic secunda est sub Lege ante gratiam, quando prohibetur quidem et conatur a peccato abstinere se, sed vincitur; quia nondum justitiam propter Deum et propter ipsam justitiam diligit, sed eam sibi vult ad conquirendum terrena servire. Itaque ubi viderit ex alia parte ipsam, ex alia commodum temporale, trahitur pondere temporalis cupiditatis, et relinquit justitiam: quam propterea tenere conabatur, ut haberet illud quod se nunc videt amittere, si illam tenuerit. Tertia est vita sub gratia, quando nihil temporalis commodi justitiae praeponitur: quod nisi charitate spirituali, quam Dominus exemplo suo docuit, et gratia donavit, fieri non potest. In hac enim vita etiamsi existant desideria carnis de mortalitate corporis, tamen mentem ad consensionem peccati non subjugant. Ita jam non regnat peccatum in nostro mortali corpore (Rom. VI, 12); quamvis non possit nisi inhabitare in eo, quamdiu mortale corpus est. Primo enim non regnat, cum mente servimus Legi Dei, quamvis carne legi peccati (Id. VII, 25), id est, poenali consuetudini, cum ex illa existunt desideria, quibus tamen non obedimus. Postea vero ex omni parte exstinguitur. Quoniam si Spiritus Jesu habitat in nobis, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, propter Spiritum qui habitat in nobis (Id. VIII, 11). Nunc ergo implendus est gradus sub gratia, ut faciamus quod volumus spiritu, etiamsi carne non possumus; id est, non obediamus desideriis peccati ad praebenda illi membra nostra arma iniquitatis (Id. VI, 13), etiamsi non valemus efficere ut eadem desideria non existant: ut quamvis nondum simus in pace illa aeterna ex omni hominis parte perfecta, jam tamen desinamus esse sub Lege, ubi praevaricationis rea mens tenetur, dum eam concupiscentia carnis in consensionem peccati captivam ducit; simus autem sub gratia, ubi nulla est condemnatio iis qui sunt in Christo Jesu (Id. VIII, 1); quia non certantem, sed victum poena consequitur.