|
[Ib. V, 18.] Ordinatissime itaque subjungit, Quod si
spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege: ut intelligamus eos esse
sub Lege, quorum spiritus ita concupiscit adversus carnem, ut non ea
quae volunt faciant; id est, non se teneant invictos in charitate
justitiae, sed a concupiscente adversum se carne vincantur ; non solum
ea repugnante legi mentis eorum, sed etiam captivante illos sub lege
peccati, quae est in membris mortalibus (Id. VII, 23). Qui
enim non ducuntur spiritu, sequitur ut carne ducantur. Non autem pati
adversitatem carnis, sed duci a carne, damnatio est. Et ideo, Quod
si spiritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub Lege. Nam et
superius non ait, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis non
habueritis; sed, ne perfeceritis (Galat. V, 16). Quippe non
eas omnino habere, non jam certamen, sed certaminis praemium est, si
obtinuerimus victoriam perseverando sub gratia. Commutatio enim
corporis in immortalem statum sola carnis concupiscentias non habebit.
|
|