|
[Ib. V, 19-21.] Deinde incipit opera carnis
enumerare, ut intelligant se, si ad operandum ista desideriis
carnalibus consenserint, tunc duci carne, non spiritu.
|
“Manifesta
autem sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes,
immunditiae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae,
contentiones, animositates, aemulationes, dissensiones, haereses,
invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico
vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non
possidebunt.”
|
|
Agunt autem haec qui cupiditatibus carnalibus
consentientes facienda esse decernunt, etiam si ad implendum facultas
non datur. Caeterum qui tanguntur hujusmodi motibus, et immobiles in
majore charitate consistunt, non solum non eis exhibentes membra
corporis ad male operandum, sed neque nutu consensionis ad exhibendum
consentientes; non haec agunt, et ideo regnum Dei possidebunt. Non
enim jam regnat peccatum in eorum mortali corpore, ad obediendum
desideriis ejus; quamvis habitet in eorum mortali corpore peccatum,
nondum exstincto impetu consuetudinis naturalis, qua mortaliter nati
sumus, et propriae vitae nostrae, cum et nos ipsi peccando auximus
quod ab origine peccati humani damnationisque trahebamus. Aliud est
enim non peccare; aliud, non habere peccatum. Nam in quo peccatum
non regnat, non peccat, id est, qui non obedit desideriis ejus: in
quo autem non existunt omnino ista desideria, non solum non peccat,
sed etiam non habet peccatum. Quod etiam si ex multis partibus in ista
vita possit effici, ex omni tamen parte nonnisi in resurrectione carnis
atque commutatione sperandum est. Potest autem movere quod ait, Quae
praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei
non possidebunt, si quaeratur ubi ista praedixerit; nam in hac
Epistola non invenitur. Ergo aut praesens cum esset, hoc
praedixerat; aut cognoverat pervenisse ad illos Epistolam quae missa
est ad Corinthios. Ibi enim sic ait:
|
“Nolite errare; neque
fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles,
neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque
ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt”
|
|
(I
Cor. VI, 9, 10).
|
|