CAPUT 49

[Ib. V, 22, 23.] Hic ergo cum enumerasset opera carnis, quibus clausum est regnum Dei, subjecit etiam opera spiritus, quos spiritus fructus vocat. Fructus autem spiritus est, inquit, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia: et addidit, Adversus hujusmodi non est lex; ut intelligamus illos sub Lege positos, in quibus ista non regnant. Nam in quibus haec regnant, ipsi Lege legitime utuntur, quia non est illis Lex ad coercendum posita: major enim et praepollentior delectatio eorum justitia est. Sic enim ad Timotheum dicit:

“Scimus enim quia bona est Lex, si quis ea legitime utatur: sciens hoc quia Lex justo posita non est; injustis autem, et non subditis, impiis et peccatoribus, et scelestis, et contaminatis, patricidis, et matricidis, homicidis, fornicatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur”

(I Tim. I, 8-10): subauditur, his Lex posita est. Regnant ergo spirituales isti fructus in homine, in quo peccata non regnant. Regnant autem ista bona, si tantum delectant, ut ipsa teneant animum in tentationibus ne in peccati consensionem ruat. Quod enim amplius nos delectat, secundum id operemur necesse est: ut verbi gratia, occurrit forma speciosae feminae, et movet ad delectationem fornicationis: sed si plus delectat pulchritudo illa intima et sincera species castitatis, per gratiam quae est in fide Christi, secundum hanc vivimus, et secundum hanc operamur; ut non regnante in nobis peccato ad obediendum desideriis ejus, sed regnante justitia per charitatem cum magna delectatione faciamus quidquid in ea Deo placere cognoscimus. Quod autem de castitate et de fornicatione dixi, hoc de caeteris intelligi volui.