|
[Ib. I, 10.] Modo ergo hominibus suadeo, an Deo? aut
quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi
servus non essem. Nemo Deo suadet, quia manifesta sunt illi omnia:
sed hominibus ille bene suadet, qui non se illis placere vult, sed
ipsam quam suadet veritatem. Qui enim placet hominibus, non ab ipsis
suam gloriam quaerens, sed Dei, ut salvi fiant, non jam hominibus,
sed Deo placet: aut certe jam cum et Deo placet simul et hominibus,
non utique hominibus placet. Aliud est enim placere hominibus, aliud
et Deo et hominibus. Item qui hominibus propter veritatem placet,
non jam ipse illis, sed veritas placet. Placerem autem dixit quantum
in seipso est, quantum ad ejus voluntatem attinet; ac si diceret,
placere vellem. Non enim si hoc eo non agente placeat alicui, quasi
propter seipsum, et non propter Deum atque Evangelium quod
annuntiat, superbiae ipsius potius, quam errori ejus cui perverse
placet, tribuendum est. Iste itaque sensus est: Modo ergo hominibus
suadeo, an Deo? aut quia hominibus suadeo, quaero hominibus
placere? Si adhuc hominibus quaererem placere, Christi servus non
essem. Jubet enim ille servis suis ut discant ab ipso mites esse et
humiles corde (Matth. XI, 29). Quod nullo modo potest qui
propter seipsum, id est propter suam quasi privatam et propriam
gloriam, placere hominibus quaerit. Dicit autem et alibi, Hominibus
suademus, Deo autem manifestati sumus (II Cor. V, 11); ut
intelligas quod hic ait, Hominibus suadeo, an Deo? non utique
Deo, sed hominibus suadendum. Non ergo moveat quod alibi dixit,
Sicut et ego omnibus per omnia placeo: addidit enim, Non quaerens
quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X,
33). Nulli autem prodest, ut salvus liat, si homo ei propter
seipsum placeat: qui non placet utiliter, nisi cum propter Deum
placet, id est, ut Deus placeat et glorificetur, cum dona ejus
attenduntur in homine, aut per ministerium hominis accipiuntur; cum
autem sic homo placet, non jam homo, sed Deus placet. Utrumque ergo
recte dici potest; et, Ego placeo, et, non ego placeo. Si enim
adsit bonus intellector, piusque pulsator, patebit utrumque, et nulla
inter se repugnantia repellet intrantem.
|
|