|
Neque moveat, vel quod non omnino ad eumdem numerum et ordinem
opera carnis in hac Epistola enumeravit, atque in illa ad
Corinthios: vel quod spiritualia bona pauciora, pluribus carnalibus
vitiis opposuit; neque ita e contrario ut fornicationibus castitas,
immunditiis munditia, atque ita caeteris caetera occurrerent. Non
enim hoc suscepit ut doceret quot sint, sed in quo genere illa
vitanda, illa vero expetenda sint; cum carnis et spiritus nominibus a
poena peccati atque peccato ad gratiam Domini atque justitiam nos
converti oportere praediceret: ne deserendo gratiam temporalem, qua
pro nobis Dominus mortuus est, non perveniamus ad aeternam quietem,
in qua pro nobis Dominus vivit; neque intelligendo poenam temporalem
in qua nos Dominus mortalitate carnis edomare dignatus est, in poenam
sempiternam incidamus, quae perseveranti adversum Dominum superbiae
praeparata est. Cum enim commemoratis multis operibus carnis,
addidit, et his similia; satis ostendit non se ista examinatiore
numero collocasse, sed liberiore sermone posuisse. Hoc etiam de
spiritualibus fructibus fecit. Non enim ait, Adversus haec non est
Lex: sed, Adversus hujusmodi; hoc est, sive ista, sive etiam
caetera hujusmodi.
|
|