|
Sed tamen diligenter considerantibus non hic omni modo carnalium
spiritualiumque operum oppositio inordinata atque confusa est. Ob hoc
autem latet, quia pauciora, vel singula quibusdam pluribus
opponuntur. Nam ex eo quod carnalium vitiorum in capite posuit
fornicationes, in capite autem virtutum spiritualium charitatem; quem
non divinarum Litterarum studiosum faciat intentum ad perscrutanda
caetera? Si enim fornicatio est amor a legitimo connubio solutus et
vagus, explendae libidinis consectando licentiam; quid tam legitime ad
spiritualem fecunditatem conjungitur quam anima Deo? Cui quanto
fixius inhaeserit, tanto est incorruptior. Inhaeret autem charitate.
Recte igitur fornicationi opponitur charitas, in qua sola est custodia
castitatis. Immunditiae autem sunt omnes perturbationes de illa
fornicatione conceptae, quibus gaudium tranquillitatis opponitur.
Idolorum autem servitus, ultima fornicatio est animae, propter quam
etiam bellum adversus Evangelium cum reconciliatis Deo furiosissimum
gestum est, cujus reliquiae quamvis tritae diu, adhuc tamen recalent.
Huic itaque pax contraria est, qua reconciliamur Deo, eademque pace
etiam cum hominibus custodita, veneficiorum, inimicitiarum,
contentionum, aemulationum, animositatum, dissensionumque vitia
sanantur in nobis: ut autem in aliis, inter quos vivimus, justa
moderatione tractentur, et ad sustinendum longanimitas, et ad curandum
benignitas, et ad ignoscendum bonitas militat. Jam vero haeresibus
fides, invidiae mansuetudo, ebrietatibus et comessationibus
continentia reluctatur.
|
|