|
Ne quis sane arbitretur hoc esse invidiam quod est aemulatio:
vicina enim sunt, et propter ipsam vicinitatem plerumque utrumlibet
horum pro altero, vel aemulatio pro invidia, vel invidia pro
aemulatione ponitur. Sed quia utrumque hic locis suis dictum est,
utique distinctionem de nobis flagitant. Nam aemulatio est dolor
animi, cum alius pervenit ad rem quam duo pluresve appetebant, et nisi
ab uno haberi non potest. Istam sanat pax, qua id appetimus, quod
omnes qui appetunt, si assequantur, unum in eo fiunt. Invidia vero
dolor animi est, cum indignus videtur aliquis assequi, etiam quod tu
non appetebas. Hanc sanat mansuetudo, cum quisque ad judicium Dei
revocans , non resistit voluntati ejus, et magis ei credit recte
factum esse, quam sibi quod putabat indignum.
|
|