|
[Ib. V, 24.] Crucifixerunt autem carnem suam cum
passionibus et concupiscentiis, sicut consequenter dicit, qui sunt in
Christo Jesu. Unde autem crucifixerunt, nisi timore illo casto
permanente in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10), quo
cavemus offendere illum quem toto corde, tota anima, tota mente
diligimus? Non enim hoc timore timet adultera, ne custodiatur a
viro, quo timet casta ne deseratur: illi enim tristis est praesentia
viri, huic absentia. Et ideo timor ille corruptus est, et transire
non vult hoc saeculum: iste autem castus permanet in saeculum saeculi.
De quo timore crucifigi optat propheta, cum dicit: Confige clavis a
timore tuo carnes meas (Psal. CXVIII, 120). Ista crux
est de qua Dominus dicit. Tolle crucem tuam, et sequere me
(Matth. XVI, 24).
|
|