CAPUT 54

[Ib. V, 25.] Si spiritu, inquit, vivimus, spiritu et sectemur. Manifestum est certe secundum id nos vivere quod sectati fuerimus; sectabimur autem quod dilexerimus. Itaque si ex adverso existant duo, praeceptum justitiae, et consuetudo carnalis, et utrumque diligitur, id sectabimur quod amplius dilexerimus: si tantumdem utrumque diligitur, nihil horum sectabimur; sed aut timore, aut inviti trahemur in alterutram partem; aut si utrumque aequaliter etiam timemus, in periculo sine dubio remanebimus, fluctu dilectionis et timoris alternante quassati. Sed pax Christi vincat in cordibus nostris (Coloss. III, 15). Tunc enim orationes et gemitus, et in auxilium invocata dextera misericordiae Dei, sacrificium contribulati cordis non despicit, charitatemque sui ampliorem commendatione periculi, de quo liberavit, exsuscitat. In eo autem illi fallebantur, quod negare quidem non poterant, sectandum sibi esse Spiritum sanctum, assertorem ac ducem libertatis suae; sed ad opera servilia carnaliter conversi, retrorsum se conari non intelligebant. Propterea non ait, Si spiritu vivimus, spiritum sectemur; sed, spiritu sectemur, inquit. Fatebantur enim Spiritui sancto servire oportere: et eum non spiritu suo, sed carne volebant sectari; non spiritualiter obtinentes gratiam Dei, sed in circumcisione carnali et caeteris hujusmodi spem constituentes salutis.