CAPUT 56

[Ib. VI, 1.] Nihil autem sic probat spiritualem virum, quam peccati alieni tractatio, cum liberationem ejus potius quam insultationem, potiusque auxilia quam convicia meditatur, et quantum facultas tribuitur suscipit. Et ideo dicit: Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi. Deinde ne sibi quisque videatur instruere, etiam cum proterve exagitat irridetque peccantem, aut superbe tanquam insanabilem detestatur, in spiritu, inquit, mansuetudinis, intendens teipsum, ne et tu tenteris. Nihil enim ad misericordiam sic inclinat, quam proprii periculi cogitatio. Ita eos nec deesse voluit fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt; aut rursus dormire, cum litigare prohibentur. Pax igitur et dilectio, communis periculi cogitatione, in corde serventur : modus autem sermonis, sive acrius, sive blandius proferatur, sicut salus ejus quem corrigis postulare videtur, moderandus est. Nam et alio loco dicit: Servum autem Domini litigare non oportet; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem. Et ne quisquam ex eo putet cessandum sibi esse a correptione erroris alterius, vide quid adjungat: In modestia, inquit, corripientem diversa sentientes (II Tim. II, 24-25). Quomodo in modestia, quomodo corripientem, nisi cum lenitatem corde retinemus, et aliquam medicamenti acrimoniam verbo correptionis aspergimus? Nec aliter accipiendum video quod in eadem Epistola positum est: Praedica verbum, insta opportune, importune; argue, hortare, increpa in omni longanimitate et doctrina (Id. IV, 2). Importunitas enim opportunitati utique contraria est: neque omnino ullum medicamentum sanat, nisi quod opportune adhibueris. Quanquam ergo et sic possit distingui, Insta opportune, ut alius sit sensus, Importune argue, deinde caetera contexantur, Hortare, increpa cum omni longanimitate et doctrina: ut tunc opportunus sentiaris, cum instas aedificando; cum autem destruis arguendo, non cures etiamsi importunus videaris, si hoc est talibus importunum: ita duo quae sequuntur, ad duo superiora possunt singillatim referri, Hortare cum opportune instas, increpa cum importune arguis; deinde caetera duo similiter, sed converso ordine, referuntur, Cum omni longanimitate, ad sustinendas indignationes eorum quos destruis; et doctrina, ad instruenda eorum studia quos aedificas: tamen etiamsi illo usitatiore modo distinguatur, Insta opportune; quod si hoc modo non proficis, importune: ita intelligendum est, ut tu opportunitatem omnino non deseras, et sic accipias quod dictum est, importune, ut illi videaris importunus, qui non libenter audit quae dicuntur in eum; tu tamen scias hoc illi esse opportunum, et dilectionem curamque sanitatis ejus animo teneas mansueto, et modesto, et fraterno. Multi enim postea cogitantes quae audierint, et quam justa audierint, ipsi se gravius et severius arguerunt; et quamvis perturbatiores a medico viderentur abscedere, paulatim verbi vigore in medullas penetrante, sanati sunt: quod non fieret, si semper exspectaremus periclitantem putrescentibus membris, quando eum liberet aut uri aut secari. Quod nec ipsi corporis medici attendunt, qui terrenae mercedis intuitu curant. Quotus enim quisque reperitur, qui ferrum eorum aut ignem non ligatus expertus sit? cum et illi rariores sint qui volentes ligati fuerint. Plures enim resistentes, et mori se malle clamantes, quam illo curari modo, vix lingua ipsa eorum relicta libera omnibus membris constrinxerunt; neque ad suum, neque ad reluctantis, sed ad ipsius artis arbitrium: quorum tamen vocibus conviciisque dolentium nec commovetur curantis animus, nec quiescit manus. Medicinae autem coelestis ministri, aut per odiorum trabem cernere stipulam in oculo fratris volunt (Matth. VII, 3), aut tolerabilius mortem videre peccantis, quam verbum indignantis audire: quod non ita accidisset, si tam sanum animum curando alterius animo adhiberemus, quam sanis manibus illi medici aliena membra pertractant.