|
[Ib. VI, 2.] Alter alterius onera portate, et sic
adimplebitis Legem Christi: Legem utique charitatis. Si autem
implet Legem qui diligit proximum, dilectioque proximi etiam in
veteribus Scripturis maxime commendatur (Levit. XIX, 18); in
qua dilectione dicit alio loco idem apostolus, recapitulari omnia
mandata Legis (Rom. XIII, 8, 9): manifestum est etiam
illam Scripturam, quae priori populo data est, Legem Christi esse,
quam venit implere charitate (Matth. V, 17), quae non
implebatur timore. Eadem igitur Scriptura et idem mandatum, cum
bonis terrenis inhiantes premit servos, Testamentum Vetus; cum in
bona aeterna flagrantes erigit liberos, Testamentum Novum vocatur.
|
|