|
[Ib. VI, 3-5.] Si enim aliquis, inquit, videtur
esse aliquid, cum nihil sit, seipsum seducit. Non enim eum seducunt
laudatores ejus, sed ipse potius; quia cum sibi sit ipse praesentior
quam illi, mavult se in illis quaerere, quam in seipso. Sed quid
dicit Apostolus? Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in
seipso tantum gloriam habebit, et non in altero, id est, intus in
conscientia sua: et non in altero, id est, cum eum alter laudat.
Unusquisque enim, inquit, proprium onus portabit. Non ergo
laudatores nostri minuunt onera conscientiae nostrae: atque utinam non
etiam accumulent, cum plerumque ne illis offensis laus nostra
minuatur, aut objurgatione illos curare negligimus, aut jactanter eis
aliquid nostrum ostentamus, potius quam constanter ostendimus. Omitto
ea quae fingunt et mentiuntur de se homines propter hominum laudes.
Quid enim ista caecitate tenebrosius, ad obtinendam inanissimam
gloriam errorem hominis aucupari, et Deum testem in corde contemnere?
Quasi vero ullo modo comparandus sit error illius qui te bonum putat,
errori tuo qui homini de falso bono placere studes, de vero malo
displices Deo.
|
|