|
[Ib. I, 11, 12.] Notum enim vobis facio, fratres,
Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum
hominem. Neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed
per revelationem Jesu Christi. Evangelium quod secundum hominem
est, mendacium est. Omnis enim homo mendax (Psal. CXV,
11): quia quidquid veritatis invenitur in homine, non est ab
homine, sed a Deo per hominem. Ideo jam quod secundum hominem est,
nec Evangelium dicendum est: quale illi afferebant, qui in servitutem
ex libertate attrahebant eos quos Deus ex servitute in libertatem
vocabat.
|
|