CAPUT 60

[Ib. VI, 6.] Jam caetera planissima esse existimo. Nam et illud usitatum praeceptum est, ut praedicatori verbi Dei praebeat necessaria, cui praedicatur. Ad bona enim opera hortandi erant, ut etiam egenti Christo ministrarent, staturi ad dexteram cum agnis; ut plus in eis operaretur dilectio fidei, quam Legis posset timor. Neque hoc quisquam majore fiducia debet praecipere, quam hic apostolus, qui manibus suis victum transigens (Act. XVIII, 3; XX, 34; I Cor. IV, 12; I Thess. II, 9; II Thess. III, 8), haec in se nolebat fieri, ut majore pondere, propter eorum magis utilitatem qui haec exhiberent, quam propter eorum quibus exhiberent ea, se monere omnibus demonstraret.