|
[Ib. VI, 7-10.] Quod autem deinde subjungit,
Nolite errare, Deus non subsannatur: quod enim seminaverit homo,
hoc et metet; novit inter quae verba perditorum hominum laborent, qui
constituuntur in fide rerum earum quas non vident. Vident enim
seminationem operum suorum, sed messem non vident. Nec talis eis
messis promittitur, qualis hic reddi solet; quia justus ex fide vivit
(Habac. II, 4). Quia qui seminaverit, inquit, in carne sua,
ex carne metet corruptionem. Hoc dicit de amatoribus voluptatum magis
quam Dei. In carne enim sua seminat, qui omnia quae facit, etiamsi
bona videantur, propterea tamen facit, ut carnaliter ei bene sit.
Qui autem seminaverit in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.
Seminatio in spiritu est, ex fide cum charitate servire justitiae, et
non obaudire desideriis peccati, quamvis de mortali carne
existentibus. Messis autem vitae aeternae cum inimica novissima
destruetur mors, et absorbebitur mortale a vita, et corruptibile hoc
induet incorruptionem. In hoc ergo tertio gradu, quo sub gratia
sumus, seminamus in lacrymis, cum existunt desideria de animali
corpore; quibus non consentiendo renitimur, ut in gaudio metamus, cum
etiam reformato corpore, ex nulla parte hominis, ulla nos sollicitabit
molestia ullumve tentationis periculum. Nam etiam ipsum animale corpus
deputatur in semine. Seminatur enim corpus animale, ait alio loco;
ut ad messem pertineat quod adjunxit, surget corpus spirituale (I
Cor. XV, 26, 44). Huic ergo sententiae propheta concinit,
dicens, Qui seminat in lacrymis, in gaudio metet (Psal. CXXV,
5). Bene autem seminare, id est, bene operari, facilius est,
quam in eo perseverare. Fructus enim solet laborem consolari: messis
autem nostra in fine promittitur; et ideo perseverantia opus est. Qui
enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X,
22): et propheta clamat, Sustine Dominum, viriliter age; et
confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI, 14).
Quod nunc Apostolus ait, Bonum autem facientes, inquit, non
infirmemur: proprio enim tempore metemus infatigabiles. Itaque dum
tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos
fidei. Quos eum credendum est, nisi Christianos significare?
Omnibus enim pari dilectione vita aeterna optanda est; sed non omnibus
eadem possunt exhiberi dilectionis officia.
|
|