CAPUT 62

[Ib. VI, 11-14.] Deinde cum docuisset, opera ipsa Legis, quae sunt salubria et ad bonos mores pertinent, dilectione fidei posse tantummodo impleri, non timore servili; redit ad illud unde tota causa agitur: Vidistis, inquit, qualibus litteris vobis scripsi manu mea. Cavet ne quisquam sub nomine Epistolae ejus fallat incautos. Qui volunt, inquit, placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut in cruce Christi persecutionem non patiantur. Multum enim persequebantur Judaei eos qui videbantur deserere traditas hujusmodi observationes: quos ipse quam non timeat satis ostendit, cum tales litteras etiam sua manu scribere voluit. Docet ergo timorem adhuc in istis operari, tanquam sub Lege constitutis, qui ad circumcisionem Gentes cogerent. Neque enim qui circumcisi sunt, hi Legem custodiunt. Illam enim dicit custoditionem Legis, non occidere, non moechari, non falsum testimonium dicere; et si qua hujusmodi ad bonos mores pertinere manifestum est: quae nisi charitate et spe bonorum aeternorum, quae per fidem accipiuntur, impleri non posse jam dictumest. Sed volunt vos circumcidi, inquit, ut in vestra glorientur carne: id est, ut non solum non patiantur persecutionem a Judaeis, qui nullo modo ferebant incircumcisis Legem prodi, sed etiam glorientur apud eos, quod tam multos proselytos faciunt. Ut enim unum proselytum Judaei facerent, mare et terram eos circuire solere, Dominus dixit (Matth. XXIII, 15). Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Mundus mihi crucifixus est, ait, ut me non teneat; et ego mundo, ut eum non teneam; id est, ut neque mundus mihi nocere possit, neque ego de mundo aliquid cupiam. Qui autem in cruce Christi gloriatur, non vult placere in carne; quia persecutiones carnalium non timet, quas prior ut crucifigeretur ille sustinuit, ut vestigia sua sectantibus praeberet exemplum.