CAPUT 63

[Ib. VI, 15, 16.] Neque enim circumcisio aliquid est, neque praeputium. Servat usque in finem illam indifferentiam, ne quis eum putaret vel in Timothei circumcisione simulate aliquid egisse, vel in cujusquam agere, si forte aliqua talis causa extitisset. Ostendit enim non ipsam circumcisionem obesse aliquid credentibus, sed spem salutis in talibus observationibus constitutam. Nam et in Actibus Apostolorum hoc modo inveniuntur illi circumcisionem persuadere, ut aliter eos qui ex Gentibus crediderant, salvos fieri negent posse (Act. XV, 1). Non ergo ipsius operis, sed hujus erroris perniciem refellit Apostolus. Neque circumcisio ergo, aliquid est, neque praepulium, sed nova, inquit, creatura Novam creaturam dicit vitam novam per fidem Jesu Christi: et notandum verbum est. Difficile enim inveneris creaturam vocari etiam eos, qui jam credendo in adoptionem filiorum venerunt. Dicit tamen et alio loco: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova: omnia autem ex Deo (II Cor. V, 17 et 18). Ubi autem dicit, Et ipsa creatura liberabitur a servitute interitus; et postea dicit, Non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes (Rom. VIII, 21, 23): discernit eos qui crediderunt ab appellatione creaturae quomodo eosdem aliquando homines, aliquando non homines dicit. Nam exprobrans objecit Corinthiis quodam loco, quod adhuc homines essent, ubi ait: Nonne homines estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3, 4)? Quomodo eumdem Dominum etiam post resurrectionem, alicubi non hominem appellat, sicut in principio hujus Epistolae, cum ait, Non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum (Galat. I, 1); alicubi autem hominem, sicut illo loco ubi ait, Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Et quicumque, inquit, hanc regulam scetantur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei: id est, eos qui vere ad visionem Dei praeparantur, non qui vocantur hoc nomine, et carnali caecitate videre Dominum nolunt, quando gratiam ejus respuentes servi esse temporum cupiunt.