CAPUT 64

[Ib. VI, 17.] De caetero, inquit, laborem nemo mihi praestet. Non vult per turbulentas contentiones taedium sibi fieri de re, quantum satis erat, exposita, et in Epistola quam ad Romanos scripsit, et hac ipsa. Ego enim stigmata Domini Jesu Christi in corpore meo porto: id est, habeo alios conflictus et certamina cum carne mea, quae in persecutionibus quas patior, mecum dimicant. Stigmata enim dicuntur notae quaedam poenarum servilium: ut si quis, verbi gratia, servus in compedibus fuerit propter noxam, id est propter culpam, vel hujusmodi aliquid passus fuerit, stigmata habere dicatur; et ideo in jure manumissionis, inferioris est ordinis. Nunc ergo Apostolus stigmata voluit appellare, quasi notas poenarum de persecutionibus quas patiebatur. Propter culpam enim persecutionis qua persecutus erat Ecclesias Christi, haec sibi retribui cognoverat: sicut ab ipso Domino dictum est Ananiae, cum idem illum Ananias tanquam persecutorem Christianorum formidaret, Ego illi ostendam, inquit, quae oporteat eum pati pro nomine meo (Act. IX, 16). Verumtamen propter remissionem peccatorum, in qua baptizatus erat, omnes illae tribulationes non ei valebant ad perniciem, sed ad coronam victoriae proficiebant.