|
[Ib. I, 20-24.] Quae autem scribo vobis, ecce coram
Deo, quia non mentior. Qui dicit, Ecce coram Deo, quia non
mentior, jurat utique. Et quid sanctius hac juratione? Sed non est
contra praeceptum juratio quae a malo est, non jurantis, sed
incredulitatis ejus cui jurare cogitur. Nam hinc intelligitur ita
Dominum prohibuisse a jurando, ut quantum in ipso est quisque non
juret: quod multi faciunt in ore habentes jurationem tanquam magnum aut
suave aliquid. Nam utique Apostolus noverat praeceptum Domini, et
juravit tamen. Non enim audiendi sunt, qui has jurationes esse non
putant. Quid enim facient de illa, Quotidie morior, per gloriam
vestram, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (I
Cor. XV, 31)? quam graeca exemplaria manifestissimam jurationem
esse convincunt . Quantum ergo in ipso est, non jurat Apostolus:
non enim appetit jurationem cupiditate aut delectatione jurandi.
Amplius est enim quam, Est, est; Non, non; et ideo a malo est
(Matth. V, 37), sed infirmitatis aut incredulitatis eorum qui
non aliter moventur ad fidem. Deinde veni in partes Syriae, et
Ciliciae. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae in
Christo sunt. Animadvertendum, non in sola Jerosolyma Judaeos in
Christum credidisse, nec tam paucos fuisse, ut Ecclesiis Gentium
miscerentur; sed tam multos, ut ex illis Ecclesiae fierent. Tantum
autem audientes erant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc
evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant
Deum. Hoc est quod dicebat, non se placere hominibus, utique per
seipsum, sed ut in illo magnificaretur Deus: hoc est quod etiam
Dominus dicit, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona
facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est
(Matth. V, 16).
|
|