|
Veterum in Apocalypsim commentarios evolventi tibi occurret magna pars
subsequentis expositionis, quae ex Victorini martyris praesertim (si
ad ipsum tamen vulgatus ejus nomine commentarius pertinet), atque ex
Primasii et Bedae verbis consarcinata est. Hanc pro Tichonii opere
omnino recipi volebant nonnulli: at certe non habentur hic quae
Donatista ille suo operi insperserat,
videlicet, uti
Primasius scribit,
|
“sanae doctrinae contraria, ita ut de causa quae
Catholicos inter et Donatistas vertebatur, secundum pravitatem cordis
sui loca nocendi captaret, catholicaeque Ecclesiae noxia expositione
putaret mordaciter illudendum.”
|
|
Quin imo adversus Donatistarum
haeresim exponuntur de industria sententiae quamplures; et Baptismi
repetitio, quae schismaticis illis in usu erat, passim improbatur,
velut in Homilia 6 ad Apocal., cap. 8, V\. 11.
ait auctor,
|
“in his qui rebaptizantur, manifeste intelligi potest.”
|
|
Hinc etiam absunt quaedam interpretationes a Beda Tichonii nomine
relatae. Ad haec, Tichonius in Apocalypsi quaerens quemadmodum
intelligendi sint Angeli Ecclesiarum septem, quibus scribere Joannes
jubetur,
|
“ratiocinatur multipliciter,”
|
|
inquit Augustinus in lib.
3 de Doctrina christiana, cap. 30,
|
“et ad hoc pervenit ut ipsos
Angelos intelligamus Ecclesias; copiosissima”
|
|
utique
usus. Sed hac profecto in re multo brevior
pressiorque est subsequentis operis conscriptor, qui nimirum ex aliorum
libris, atque ex ipso forsitan Tichonio, a quo praeclara quaedam
mutuati sunt etiam Primasius et Beda, nudas interpretationes
decerpere contentus fuerit. Quapropter Lovaniensibus Theologis
merito visum est hoc opus nihil esse praeter annotationes alicujus
studio collectas, posteaque in Homiliarum formam redactas. Porro in
vetustissimo Abbatiae S. Petri Carnutensis codice Homilia 16
verbis quibusdam additis dividitur in duas: praeterquam quod Homilia
I non idem quod in editis habet exordium, sed aliquanto diversum sub
hisce verbis:
|
“Ea quae in Apocalypsi sancti Joannis continentur, fratres
charissimi, aliquibus ex antiquis Patribus hoc visum est, quod aut
tota, aut certe maxima pars ex ipsa lectione, diem judicii, vel
adventum Antichristi significare videatur. Illi autem qui diligentius
tractaverunt, quod ea quae in ipsa revelatione continentur, statim
post Passionem Domini Salvatoris nostri fuerunt inchoata, et ita
sunt usque ad diem judicii consummanda, ut parva portio temporibus
Antichristi remanere videatur: et ideo quidquid in ipsa lectione
recitari audieritis sive Filium hominis, sive stellas, sive
Angelos, sive candelabra, sive quatuor animalia, sive aquilam in
medio coelo volantem, et reliqua omnia in Christo intelligite, et in
Ecclesia fieri, vel in typo ejus praedicta esse cognoscite. In
septem Ecclesiis quibus sanctus Joannes evangelista scripsit in
Asia, intelligitur una Ecclesia catholica propter septiformem
Spiritum gratiae. Quod autem dicit, Testis fidelis, Christus
est, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato. Fecit, inquit,
nos regnum et sacerdotes Deo: sacerdotes Deo totam Ecclesiam dicit;
sicut ait S. Petrus: Vos, inquit, genus electum, regale
sacerdotium (I Petr. II, 9). Et vidi, inquit, septem
candelabra aurea: in septem candelabris Ecclesia est. Et in medio
candelabrorum similem Filio hominis (Apoc. I, 5, 6, 12,
13), id est Christum. Sive autem Filius hominis, sive septem
candelabra,”
|
|
etc.
|
|