|
[Ib. XI et XII.] Quod audivimus, fratres, in lectione quae
recitata est, quia in illa hora factus est terrae motus magnus; in
illo terrae motu persecutio intelligitur, quam diabolus per malos
homines exercere consuevit. Et decima, inquit, pars civitatis
cecidit, et occisa sunt in terrae motu nomina virorum septem millia.
Et denarius et septenarius perfectus est numerus: quod si non esset,
a parte totum intelligendum erat. Duo sunt enim aedificia in
Ecclesia; unum supra petram, aliud supra arenam: quod supra arenam
est, dicitur corruisse. Et caeteri timuerunt et dederunt claritatem
Deo. Illi dederunt claritatem, qui supra petram aedificati sunt, et
cum illis qui supra arenam erant, cadere non potuerunt. Ideo autem
dixit, timuerunt, quia videns justus peccatoris interitum, plus
accenditur in observatione praeceptorum, sicut dicitur, Et lavabit
manus in sanguine peccatoris (Psal. LVII, 11). Et apertum
est, inquit, templum Dei in coelo; id est, in Ecclesia
incarnationis Christi mysteria patefacta sunt: unde ostenditur
Ecclesia coelum esse. Et visa est arca testamenti ejus in templo
ejus: id est, intellectum est Ecclesiam esse arcam testamenti. Et
facta sunt fulgura et tonitrua et terrae motus: haec omnia sunt
virtutes praedicationis et coruscationis et bellorum Ecclesiae. Et
signum magnum est in coelo visum, mulier amicta sole, et luna sub
pedibus ejus: Ecclesiam dicit, partem suam, id est, homines fictos
et malos Christianos sub pedibus habere. Et in capite ejus corona
stellarum duodecim. Istae duodecim stellae, duodecim Apostoli
intelligi possunt. Sole autem amicta spem resurrectionis significat,
propter illud quod scriptum est, Tunc justi fulgebunt sicut sol in
regno Patris eorum (Matth. XIII, 43). Draco magnus rufus:
diabolus est quaerens Ecclesiae natum devorare. Habens, inquit,
cornua decem et capita septem: capita reges sunt, cornua vero regna.
In septem enim capitibus omnes reges, in decem cornibus omnia regna
mundi dicit. Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli,
et misit eas in terram: cauda prophetae iniqui sunt, id est
haeretici, qui stellas coeli per iteratum baptisma adhaerentes sibi
dejiciunt in terram; ipsi sunt sub pedibus mulieris. Multi, homines
illos esse aestimant, quos sibi consentientes diabolus fecit sodales:
multi, angelos, qui cum illo quando cecidit praecipitati sunt.
Parturiens cruciatur ut pariat: per omne tempus quotidie parit
Ecclesia in prosperis et in adversis. Et draco stetit ante mulierem
quae erat paritura, ut cum peperisset filium ejus devoraret: semper
enim in cruciatibus parit Ecclesia, Christum per membra, semper et
draco quaerit devorare nascentem. Et genuit mulier filium masculum:
id est, Christum. Deinde corpus ejus, id est Ecclesia, semper
generat Christi membra. Masculum autem dixit, victorem adversus
diabolum. Et mulier fugit in eremum: mundum istum non incongrue
eremum accipimus, ubi usque in finem Christus Ecclesiam gubernat et
pascit, in quo ipsa Ecclesia superbos et impios homines tanquam
scorpiones et viperas, et omnem virtutem satanae per Christi
adjutorium calcat, et conterit. Et factum est bellum in coelo: id
est, in Ecclesia. Michael et Angeli ejus pugnabant cum dracone:
Michaelem, Christum intellige; et Angelos ejus, sanctos homines.
Et draco pugnavit et angeli ejus: id est, diabolus et homines
voluntati ejus obtemperantes. Nam absit ut credamus diabolum cum
angelis suis in coelo ausum esse pugnare, qui in terra unum Job ausus
non est tentare, nisi eum a Domino postularet ut laederet. Et non
valuerunt, neque locus eorum inventus est amplius in coelo: id est,
in hominibus sanctis, qui credentes, semel expulsum diabolum ejusque
satellites amplius non recipiunt; sicut Zacharias dixit, ut semel
exterminata idola amplius non recipiant locum. Et expulsus est draco
magnus, anguis antiquus qui dicitur diabolus et satanas, et angeli
ejus cum eo: diabolus et spiritus immundi omnes cum suo principe de
sanctorum cordibus expulsi sunt in terram, id est, in homines qui
terrena sapiunt, et totam spem suam in terra constituunt. Et audivi
vocem magnam de coelo dicentem, Modo facta est salus et virtus et
regnum Dei nostri: id est, Ecclesiae. Ostendit in quo coelo ista
fiant. Apud Deum enim semper fuit et virtus et regnum et potestas
Filii ejus: sed in Ecclesia dixit per victoriam factam Christi
salutem, quam videntes illi de quibus Dominus dixit, Multi justi et
Prophetae cupierunt videre quae videtis (Matth. XIII, 17);
dixerunt, Modo facta est salus Domini nostri. Quoniam exclusus est
accusator fratrum nostrorum, etc. Si autem, ut quidam putant,
Angelorum vox est in coelo superiore, et non sanctorum in Ecclesia,
non dicerent, accusator fratrum nostrorum, sed, accusator noster;
nec, accusat, sed, accusabat. Quod si justos in terra positos
appellaverunt Angeli fratres suos, non erat gaudium missum esse
diabolum in terram, quem molestiorem possint experiri sancti secum in
terris positum, quam si, ut dicitur, adhuc esset in coelo. Sic enim
terrae maledicunt dicentes, Vae tibi, terra et mare! id est, qui
coelum non estis. Quia descendit ad vos diabolus, habens iram
magnam, sciens quia breve tempus habet. Descendit, inquit, ut
allegoriam servaret. Caeterum omnes in coelo sunt, id est in
Ecclesia, quae juste coelum dicitur: unde dejectus a sanctis diabolus
descendit in suos, qui pro amore terreno terra sunt. Dejici autem de
coelo non sic dixit, quod in hominibus fieret jam coelum factis, sed
quod sint, non quod fierent . Non enim possunt sancti coelum fieri,
nisi diabolo excluso. Non ergo primo nomine, sed secundo appellavit
eos coelum, in quibus ultra diaboli locus inventus non est. De quo
periculo nos Dominus sub sua protectione liberare dignetur, qui
vivit, etc.
|
|