HOMILIA X.

[Ib. XII et XIII.] Modo, fratres charissimi, audivimus quia cum vidisset draco quod de sanctis exclusus esset in terram, id est de coelo in peccatores, persecutus est mulierem quae peperit masculum. Quanto enim diabolus de sanctis dejicitur, tanto magis eos persequitur. Et datae sunt mulieri, id est Ecclesiae, duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis: tempus, et annus intelligitur et centum anni. Duae alae magnae, duo sunt Testamenta Ecclesiae quae accepit, quo serpentem evaderet in eremum. In locum suum dixit, id est, in hoc mundo, ubi serpentes et scorpiones habitant: quia illi dictum est, sicut Dominus dicit, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. X, 16); et Ezechiel dicit, Fili hominis, inter scorpiones tu habitas (Ezech. II, 6). Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam velut flumen: id est, violentiam persecutorum. Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum, et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo. Terram sanctam dicit, id est sanctos. Quoties enim persecutiones Ecclesiae irrogantur, sanctae terrae precibus, id est omnium sanctorum orationibus aut amoventur, aut temperantur. Nam et Dominus noster Jesus Christus qui interpellat pro nobis, et has persecutiones removet, cum ipsa terra sedet a dextris virtutis. Item aliter, mulierem volasse in desertum ipsam Ecclesiam catholicam intelligit, in qua novissimo tempore sub Elia creditura est Synagoga. Alas duas aquilae magnae, duos vult intelligi prophetas, scilicet Eliam, et qui cum eo venturus est. Aqua emissa de ore draconis, exercitum persequentium eam significat: absorpta aqua, de persecutoribus factam vindictam. Et iratus est draco in mulierem, et abiit bellum facere cum reliquis de semine ejus: id est, cum vidisset non posse continuari persecutiones, quas per Paganos solebat immittere, eo quod ore sanctae terrae, id est orationibus sanctis removerentur, haereses concitavit. Et stetit super arenam maris: id est, super multitudinem haereticorum. Et vidi ascendentem bestiam de mari: id est, de populo malo. Ascendentem dixit, hoc est nascentem. Sicut flos in bonam partem de radice Jesse ascendit. Bestiam ascendentem de mari, impios dicit, qui sunt corpus diaboli. Et bestia quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut ursi, et os ejus sicut os leonis: pardo propter varietatem gentium similavit, urso propter malitiam et vesaniam, leoni propter virtutem corporis et linguae superbiam. Et quia temporibus Antichristi cum varietate gentium et populorum regnum illius erit commixtum, pedes tanquam ursi, duces ejus; os ejus, jussio ejus. Et dedit ei draco virtutem suam: sicut videmus modo haereticos esse in hoc saeculo potentes, qui habent virtutem diaboli. Sicut quondam Pagani, ita nunc illi vastant Ecclesiam. Et vidi unum ex capitibus ejus quasi occisum in mortem; et plaga mortis ejus curata est: quod dicit quasi occisum, haeretici sunt, qui simulant se confiteri Christum: et dum non sic credunt ut fides catholica habet, blasphemant; cum eum et occisum praedicent, et resurrexisse: quia et ipse satanas transfigurat se in angelum lucis (II Cor. XI, 14). Et aliter: occiduntur haereses per Catholicos, cum Scripturarum testimoniis opprimuntur, sed illi nihilominus quasi satanae plaga redivivi peragunt opera satanae, et non cessant blasphemare, et ad dogma suum quos possunt attrahere. Et mirata est omnis terra secuta bestiam, et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae: utique habent potestatem haeretici, sed praecipue Ariani. Et adoraverunt bestiam dicentes, Quis similis bestiae? aut quis poterit pugnare cum ea? Hoc ideo quia sibi blandiuntur haeretici, quod nullus melius credat illis, et quod nullus vincat populum ipsorum qui bestiae nomine censetur: cui datum est ab ipso diabolo, et a Deo permissum est, ut loquatur magna et blasphemias; sicut dicit Apostolus: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti sint in vobis (I Cor. XI, 19). Et data est ei potestas facere menses quadraginta duos: tempus novissimae persecutionis in istis quadraginta duobus mensibus intelligimus. Deinde aperuit os suum in blasphemiam ad Deum: hic manifestum est illos significari qui de Ecclesia recesserunt catholica; ut qui ante occulte intra Ecclesiam quasi fidem rectam tenere videbantur, in persecutione aperto ore in Deum proferant blasphemiam. Et in tabernaculum ejus, et in eos qui in coelo habitant: id est, in sanctos qui intra Ecclesiam continentur, quae coelum est nuncupata, quia et ipsi tabernaculum Dei sunt. Et datum est ei bellum facere cum sanctis, et vincere eos: a toto partem intelligimus, quae vinci potest; non enim boni Christiani, sed illi qui mali sunt vincuntur. Et data est ei potestas super omnem tribum et linguam, et adorabunt eam omnes habitantes terram: omnes dixit, sed in terra habitantes, non in coelo. Quorum non est scriptum nomen in libro vitae Agni: de diabolo dixit vel ejus populo, non est scriptum nomen ejus in libro vitae. Signati ab origine mundi: quia in praesentia Dei Ecclesia ante praeordinata est atque signata. Quod ipse praestare, etc.