|
[Ib. XIII et XIV.] In lectione quae modo recitata est,
fratres charissimi, audivimus beatum Joannem dicentem, Et vidi aliam
bestiam ascendentem de terra: quod est mare, hoc terra. Et habebat
cornua duo similia Agni: id est, duo Testamenta ad similitudinem
Agni, quod est Ecclesia. Et loquebatur ut draco: haec est illa
quae sub nomine christiano agnum praefert, ut draconis venena latenter
infundat; haec est haeretica Ecclesia. Agni enim similitudinem non
imitaretur, si aperte loqueretur: nunc Christianitatem fingit, quo
securius incautos decipiat. Propterea Dominus dicit, Cavete a
pseudoprophetis, etc. (Matth. VII, 15). Et facit terram et
eos qui in ea sunt ut adorent bestiam priorem, cujus curata est plaga
mortis ejus: et faciet signa magna, ita ut ignem faciat descendere de
coelo in terram: et quia coelum Ecclesia est, quid est ignem de coelo
descendere, nisi haereses de Ecclesia cadere? sicut scriptum est,
Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19).
Ignis enim de coelo descendit quando haeretici qui de Ecclesia velut
ignis recedunt, ipsam Ecclesiam persequuntur. Bestia ergo cum duobus
cornibus, facit ut populus simulacrum bestiae, id est diaboli
adinventionem adoret. Ut det eis notam super manum eorum dextram, aut
super frontem eorum: mysterium enim disputat facinoris. Sancti enim
qui sunt in Ecclesia, Christum accipiunt in manu et in fronte;
hypocritae autem bestiam sub Christi nomine. Si qui non adoraverunt
bestiam, nec imaginem ejus, nec acceperunt inscriptionem in fronte,
aut in manu sua, occidentur: non abhorret a fide, ut bestia ipsa
impia civitas intelligatur, id est congregatio vel conspiratio omnium
impiorum vel superborum, quae Babylonia dicitur, et interpretatur
Confusio; et ad ipsam pertinent quicumque res confusione dignas
exercere voluerint. Ipse est populus infidelium, contrarius populo
fideli et civitati Dei. Imago vero ejus simulatio est, in eis
videlicet hominibus, qui velut fidem catholicam profitentur, et
infideliter vivunt; fingunt enim se esse quod non sunt, vocanturque
non veraci effigie, sed fallaci imagine christiani: de quibus
Apostolus dicit, Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem
ejus abnegantes (II Tim. III, 5); quorum non parva portio in
Ecclesia catholica continetur. Justi autem non adorant bestiam, id
est, non consentiunt, non subjiciuntur: neque accipiunt
inscriptionem, notam scilicet criminis, in fronte propter
professionem, in manu propter operationem. Sic ergo facient, Ut
nemo possit mercari, nisi qui habet nomen aut notam bestiae, aut
numerum nominis ejus. Hic sapientia est. Qui habet intellectum,
computet numerum bestiae: numerus enim hominis est: id est, Filii
hominis Christi, cujus nomen in haereticis sibi fecit bestia.
Faciamus ergo numerum quem dixit, ut accepto numero inveniamus nomen
et notam. Numerus, inquit, ejus est sexcenti sexdecim . Quem
faciamus secundum Graecos maxime quia ad Asiam scribit, Et ego,
inquit, A et O. Sexcenti et sexdecim graecis litteris sic fiant
KIST. Quae notae solutae, numerus est: redactae autem in
monogrammum, et notam faciunt, et numerum, et nomen. Hoc signum
Christi intelligitur, et ipsius ostenditur similitudo, quam in
veritate colit Ecclesia. Cui se similem facit haereticorum
adversitas, qui cum Christum spiritualiter persequantur, tamen de
signo crucis Christi gloriari videntur. Hoc ideo, quia dictum est,
Numerus bestiae numerus hominis est. Et vidi, et ecce Agnus stans
in monte Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentia
nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus eorum. Aperuit
quae sit imitatio notae in frontibus, dum et Deum et Christum dicit
scriptos in frontibus Ecclesiae. Et audivi vocem de coelo sicut
aquarum multarum: id est, centum quadraginta quatuor millium. Et
sicut tonitrui magni: et vocem quam audivi sicut citharaedorum
citharizantium in citharis suis. Quod autem dixit, Hi sunt qui se
cum mulieribus non coinquinaverunt, etc., virgines hoc loco non solum
corpore castos intelligamus, sed maxime omnem Ecclesiam, quae fidem
puram tenet, sicut dicit Apostolus, Sponsavi enim vos uni viro,
virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2): nulla
adulterina haereticorum commixtione pollutam, nec in male blandis et
mortiferis hujus mundi voluptatibus usque ad exitum vitae suae absque
remedio poenitentiae infelici perseverantia colligatam. Addit post hoc
dicens: Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Non dixit,
non fuit; sed, non est inventum. Qualem enim invenit Dominus cum
hinc evocat, talem et judicat: nam aut per Baptismum, aut per
poenitentiam possumus in interiori homine et virgines effici et sine
mendacio. Nunc iterum recapitulatio. Et vidi, inquit, alium
angelum volantem in medio coeli: id est, praedicationem in medio
Ecclesiae discurrentem. Habentem Evangelium aeternum; ut
evangelizaret habitantibus in terra, dicens: Timete Dominum, etc.
Volunt aliqui intelligi angelum volantem in medio coeli Eliam; et
alium angelum qui eum sequitur, comitem Eliae, qui eo tempore
praedicabit. Et alius angelus secutus est: id est, pacis futurae
praedicatio. Dicens, Cecidit, cecidit Babylon illa magna:
Babylonem civitatem impiam, sicut jam supra dictum est, diaboli
congregationem dicit, id est, populum ipsi consentientem: et omnem
concupiscentiam et corruptelam, quam in perniciem sui et humani generis
exquirit. Nam sicut Ecclesia civitas Dei est et omnis conversatio
coelestis: ita e contrario civitas est diaboli Babylon in omni mundo,
sicut dicit Dominus, Ecce ponam Jerusalem lapidem conculcabilem in
omnibus gentibus (Zach. XII, 3). Ecclesia ergo dicit,
Cecidit, cecidit Babylon illa magna. Jam quasi perfectum dicit,
quod adhuc futurum erat: sicut illud, Diviserunt sibi vestimenta mea
(Psal. XXI, 19). Quae a vino irae fornicationis suae potavit
omnes gentes: omnes gentes, civitas est mundi, id est omnes superbi
et impii, sive extra Ecclesiam, sive in Ecclesia constituti. Et
vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem Filium
hominis, id est, Christum. Ecclesiam enim describit in claritate
sua praecipue post persecutionum flammas albentem. Habentem in capite
suo coronam auream: ipsi sunt seniores cum coronis aureis. Et in manu
sua falcem acutam: ista falx separat Catholicos ab haereticis,
sanctos a peccatoribus, sicut dicit Dominus de messoribus. Si autem
putandum est quod ipse specialiter Christus visus est in nube alba
messor; quis est vindemiator, nisi idem, sed in suo corpore quod est
Ecclesia? Forte non male sentitur, si istos tres angelos qui
exierunt, triformem intellectum Scripturarum intelligamus, juxta
historialem, moralem, et spiritualem: falcem vero discrepationem.
Et misit in torcular irae Dei magnum: non in torcular magnum; sed
ipsum misit in torcular, id est superbum quemque. Et calcatum est
torcular extra civitatem: id est, extra Ecclesiam. Facta enim
dissensione, foris exit omnis homo peccati. Calcatio autem
torcularis, retributio est peccatorum. Et exiit sanguis de torculari
usque ad frenos equorum: exiet ultio usque ad rectores populorum.
Usque enim diabolum et angelos ejus novissimo certamine exiet ultio
sanguinis effusi. Per stadia mille sexcenta: id est, per omnes
quatuor partes mundi. Quaternitas enim est conquaternata, sicut est
in quatuor faciebus quadriformibus et totis. Quater enim quadringenti
sunt mille sexcenti .
|
|