|
[Ib. XV et XVI.] In lectione quae recitata est, fratres
charissimi, dixit se sanctus Joannes vidisse aliud signum in coelo
magnum et mirabile: angelos septem: id est, Ecclesiam. Habentes
plagas septem novissimas, quoniam in his finita est ira Dei:
novissimas dixit, quia semper ira Dei percutit populum contumacem
septem plagis, id est, perfecte; sicut ipse Deus in Levitico
frequenter repetit, Et percutiam vos septies, propter peccata vestra
(Levit. XXVI, 24). Et vidi sicut mare vitreum: id est,
fontem Baptismi pellucidum. Mixtum, igne: id est, spiritu vel
tentatione. Et victores bestiae super mare vitreum: id est, in
Baptismo. Habentes citharas Dei: id est, corda laudantium Deo
dedicata. Et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum
Agni: id est, utrumque Testamentum. Magna et mirabilia opera tua
sunt: haec enim in utroque Testamento sunt, quod cantant supradicti.
Repetit quod proposuerat dicens: Post haec vidi, et ecce apertum est
templum tabernaculi testimonii in coelo. Templum Ecclesiam jam
diximus sentiendam; angelum qui exiit de templo et jussit sedenti super
nubem, imperium Domini esse, dictum est. Jussionis enim exitus
est, sicut evangelista dicit, Exiit edictum a Caesare Augusto
(Luc. II, 1). Induti lino mundo et splendido, et cincti super
pectora sua zonas aureas: manifeste ostendit in septem angelis
Ecclesiam. Sic enim initium descripsit de Christo: Habentem,
inquit, zonam auream super ubera. Et unum ex quatuor animalibus dedit
septem angelis septem phialas aureas, plenas de ira Dei (Apoc. I,
13): istae sunt phialae quas cum odore ferunt seniores et animalia,
quae sunt Ecclesia; qui et septem angeli. Et quod sunt odoramenta,
hoc ira Dei, hoc et verbum Dei. Sed et haec omnia dant bonis
vitam, malis inferunt mortem: ut est illud, Aliis odor vitae in
vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16).
Orationes enim sanctorum, qui est ignis exiens de ore testium, ira
sunt mundo et impiis. Hoc ideo, quia superbis et impiis non
sufficit, quod eos qui sancti sunt, nec diligunt, nec imitantur,
verum etiam ubicumque potuerint persequuntur. Omnes istae plagae
spirituales sunt, et in anima fiunt. Nam ipso tempore illaesus erit
omnis populus impius ab omni plaga corporis; quia non meretur in
praesenti saeculo flagellari, quasi qui acceperit totam saeviendi
potestatem: sed spiritualiter, id est, voluntaria et mortalia
peccata, quae sunt ulcera in animabus suis, patiuntur omnes impii et
superbi. Secundus fudit phialam suam in mare, et reliqua. Mare,
flumina, fontes aquarum, sol, thronus bestiae, fluvius Euphrates,
aer, super quae angeli fuderunt phialas, terra est et homines: quia
omnibus angelis in terram fundere mandatum est. Omnes autem plagae
istae a contrario intelligendae sunt: plaga est enim insanabilis, et
ira magna, accipere potestatem peccandi, maxime in sanctos, nec
corripi; adhuc major ira Dei, et errorum fomenta subministrari
injustitiae. Haec plaga irae Dei, haec vulnera, transpungi et
gaudere et placere sibi unumquemque in peccatis. Sic prosperitas
malorum, ulcera sunt animarum: et adversitas justorum, aeternorum
sunt pretia gaudiorum. In tertio vero angelo et aquarum conversione in
sanguinem, omnes angelos populorum intellige, id est, infirmiores
homines in animo cruentos. Quartus angelus effudit phialam suam super
solem, et usti sunt homines ustione magna: hoc futurum est adhuc in
igne gehennae. Nam diabolus in praesenti cum in anima occidat amatores
suos, non solum non urit in corpore, sed quantum permittitur
clarificat: quam claritatem et laetitiam Spiritus sanctus plagas
definivit et dolores. Et blasphemaverunt nomen Dei habentis
potestatem in his plagis, nec egerunt poenitentiam. Quia non in
corpore, sed in animo percutiuntur plagis istis a Deo: ideo nec
Domini recordantur, sed in pejus proficiunt; et propterea
blasphemant, persequentes sanctos ejus. Quintus effudit phialam suam
super sedem bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum: thronus
bestiae, Ecclesia ipsius est, id est congregatio superborum, quae
hujusmodi plagis obcaecatur. Comedebant linguas suas a doloribus
suis: id est, sibi nocebant blasphemantes ex ira Dei, quia
transpuncti gaudia existimabant. Et poenitentiam non egerunt: utique
obdurati laetitia. Et sextus angelus effudit phialam suam super flumen
magnum illud Euphratem: id est super populum. Et siccata est aqua
ejus: sicut supra dixit, aruit messis terrae, id est, ad
combustionem parata est. Ut praeparetur via eorum qui sunt ab ortu
solis: id est, Christo: his enim perfectis justi, proficiscuntur
obviam Christo.
|
|