|
[Ib. XVI et XVII.] Sanctus Joannes, fratres charissimi,
dum de septem angelorum phialis vel plagis loqueretur, solito more
praetermisso septimo angelo recapitulat ab origine breviter dicens: Et
vidi ex ore draconis, et ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae
spiritus tres immundos in modum ranarum. Unum spiritum vidit, sed pro
numero et portione unius corporis. Draco, id est diabolus: nam et
bestia, id est corpus diaboli, et pseudopropheta, id est praepositi
corporis diaboli, unus spiritus est, quasi ranae. Sunt enim spiritus
daemoniorum facientes signa. Ranae namque praeter horrorem proprium,
etiam in loco immundo sunt . Quae cum aquarum incolae et indigenae
videantur, non solum aquarum refugae et siccitatis impatientes sunt,
sed etiam in ipsis aquis, in aquae sordibus et coeno volutantur. Sic
hypocritae non in aqua, ut putantur, degunt; sed in sordibus, quas
credentes in aqua deponunt. Ranis sunt similes etiam homines, qui in
peccatis vel criminibus, quae alii per poenitentiam vel Baptismum
deponunt, volutari non erubescunt. Quando enim aliquis se convertit
ad Deum, et poenitet fuisse superbum, adulterum, ebriosum vel
cupidum, qui ista peccata quae alius confitendo relinquit, imitatur,
cogitans apud se et dicens, Facio quod volo, et postea quomodo iste
agit poenitentiam, et ego ago; et subito dum ei supervenit ultimus
dies, perit confessio, et restat damnatio: iste qui talis est, dum
alios non ad bonum, sed ad malum vult imitari, in luto, unde alius
liberatus est, velut rana involvitur, et volutatur. Ranae ergo
significant spiritus daemoniorum facientes signa. Qui exeunt aa reges
totius orbis congregare eos ad bellum diei magni Domini. Diem magnum
totum tempus dicit a passione Domini. Sed pro locis accipiendus est
dies: aliquando diem judicii dicit, aliquando novissimam
persecutionem, quae sub Antichristo futura est, aliquando totum
tempus, sicut per Amos prophetam: Vae, inquit, eis qui
concupiscunt diem Domini! Et utquid vobis dies Domini (Amos. V,
18)? et reliqua quae ibi sequuntur. Omnia haec in hac sunt vita
his dies quibus Domini tenebrae sunt: qui concupiscunt diem Domini,
id est qui in hoc saeculo delectantur, quibus suave est, qui in eo
voluptati et luxuriae servientes lucra percipiunt, qui existimant
quaestum esse religionis, quibus dicitur, Vae vobis qui saturati
estis (Luc. VI, 25)! non illi quibus dicitur, Beati qui
lugent (Matth. V, 5). Recapitulat iterum ab eadem persecutione
dicens: Et facta sunt fulgura et tonitrua, et terrae motus factus est
magnus, qualis non est factus ex quo homines facti sunt; et facta est
illa civitas magna in tres partes. Haec civitas magna, omnis omnino
populus intelligitur qui est sub coelo, qui fiet in tres partes cum
Ecclesia divisa fuerit, ut sint Gentiles una pars, haeretici et
ficti Catholici altera, Ecclesia catholica tertia. Sequitur enim,
et ostendit quae sint tres partes, dicens: Civitates geniium
ceciderunt, et Babylon illa magna in mentem venit Deo dare ei poculum
vini irae suae, et omnis insula fugit, et montes inventi non sunt.
Civitates gentium gentes sunt, Babylon abominatio vastationis,
montes et insulae Ecclesia est; in civitatibus gentium omne munimen et
spem dicit gentium cecidisse. Non enim diversas habent a
Christianis, sed civitates bonae atque malae in hominibus
describuntur. Tunc ergo Babylon cecidit aut iram Dei bibit, cum
potestatem accepit adversus Jerusalem, quae est Ecclesia. Insulae
inventae non sunt: id est, non sunt superatae. Et grando magna quasi
talentum descendit de coelo super homines: grandinem iram Dei dicit.
Omnes plagas istas figuras esse dicit plagarum spiritualium. Et
blasphemaverunt homines Deum ex plaga grandinis, quoniam magna est
plaga ejus nimis. Recapitulat iterum dicens: Et venit unus ex septem
angelis, et dixit mihi, Veni, ostendam tibi damnationem meretricis
magnae, sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges
terrae, id est, omnes terrigenae. Et tulit me in eremo in spiritu,
et vidi mulierem sedentem super bestiam. In bestia omnis populus malus
intelligitur; in muliere corruptela monstratur: in eremo mulierem
sedere dicit, eo quod in impiis, in anima mortuis et a Deo desertis
sedeat: in spiritu, dixit; quia nonnisi in spiritu videri potest
hujusmodi desertio. Pretiose ornatam dixit, propter ornamenta
luxuriae. Nam bestiam super quam sedit, sicut jam dictum est,
populum esse dicit, quae sunt aquae multae, sicut ipse exponit:
Aquam quam vides, ubi mulier sedet, populi et turbae sunt, et gentes
et linguae. Corruptelam dicit sedere super populos in eremo.
Meretrix, bestia, eremus unum sunt. Bestia, ut jam dictum est,
corpus est adversus Agnum, in quo corpore nunc diabolus, nunc caput
velut occisum, quod significat haereticos, qui velut de morte Christi
gloriari videntur, non solus superborum populus accipiendus est: quod
totum Babylon est. In tribus spiritibus, qui ex ore draconis velut
ranae procedebant: in uno intelligitur diabolus; in alio,
pseudoprophetae vel praepositi haereticorum; in tertio, corpus
diaboli, id est omnes ficti, superbi, vel impii Christiani, quorum
maximus numerus in Ecclesia continetur. Denique qui tales sunt, ad
similitudinem ranarum, in omni immunditia et luxuriae sordibus
volutantur. Ranis etiam similes sunt homines, qui in peccatis vel
criminibus, quae alii per poenitentiam vel Baptismum deponunt,
volutari non erubescunt, dicentes sibi, Ad praesens impleo voluntates
meas; postea, quomodo isti conversi sunt, et ego convertar ad Deum.
Et subito superveniente morte perit confessio, restat damnatio. Quod
dicit, congregandos homines ad diem magnum; diem magnum dicit totum
tempus a Domini passione usque ad finem mundi. Iste enim dies quibus
suavis est, et qui in eo voluptati et luxuriae servientes lucra
requirunt, in magnam miseriam convertuntur, quia implendum est in eis
illud propheticum, Vae desiderantibus diem Domini! Per falsam enim
et transitoriam dulcedinem praeparant sibi aeternam amaritudinem.
Potest hoc loco dies magnus intelligi illa desolatio, quando a Tito
et Vespasiano obsessa est Jerosolyma, ubi exceptis his qui in
captivitatem ducti sunt, quindecies centena millia mortua referuntur.
Quod autem dicit, Congregavit illos in loco Hermagedon , omnes
inimicos Ecclesiae intelligi voluit. Denique sequitur, et dicit,
Circumdederunt castra sanctorum et civitatem sanctam dilectam (Apoc.
XX, 8): id est, Ecclesiam. Quod autem facta sunt tonitrua, et
terrae motus factus est magnus, et facta est civitas magna in tres
partes; civitas magna, omnis omnino populus intelligitur, ubi una
pars Paganorum, alia haereticorum, tertia Christianorum, in qua
sunt etiam hypocritae. Cum ex ista tertia parte separati fuerint
boni, tunc illi qui sunt in Ecclesia ficti, illis duabus partibus
juncti accipiunt judicium Dei: quod etiam in hoc tempore jam ex aliqua
parte completur. Tunc enim Babylon cadit, quando potestatem
accipiunt mali, ut persequantur bonos qui sunt Ecclesiae. Quod autem
grando magna sicut talentum descendit de coelo, in grandine ira Dei
intelligitur: quae etiam antequam dies judicii veniat, super impios et
superbos spiritualiter intus in anima mittitur. Mulierem meretricem,
quam vidit in spiritu super bestiam sedentem in eremo; ideo dicit in
eremo, quia in impiis, id est, in anima mortuis sedeat et a Deo
desertis. In Spiritu dicit, quia non nisi spiritualiter videri
potest hujusmodi desertio, quae intus in anima fit. Meretrix,
bestia, eremus unum sunt, quod totum Babylonia intelligitur.
Bestia, ut jam dictum est, corpus est impiorum adversus Agnum: in
quo corpore nunc diabolus, nunc caput velut occisum, quod significat
perfidiam haereticorum, qui velut de morte Christi gloriari videntur,
cum tamen Christi Ecclesiam jugiter persequantur. Et quia non solum
haeretici vel Pagani, sed etiam Catholici mali, id est superbi et
impii eos quos in Ecclesia mansuetos et humiles viderint,
persequuntur; quantum possumus, Dei misericordiam deprecemur, ut et
illos de tam malis actibus ad bonum corrigat, et nobis in bonis
operibus felicem perseverantiam pro sua pietate concedat, qui cum
Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, etc.
|
|