|
[Ib. XVII.] Modo cum divina lectio legeretur, fratres
charissimi, audivimus beatum Joannem dixisse quia viderit mulierem
sedentem super bestiam coccineam: id est, peccatricem, cruentam.
Plenam nominibus blasphemiae: ostendit multa nomina esse in bestia,
id est in populo impio, uti jam diximus. Habentem capita septem, et
cornua decem: id est, mundi reges et regnum, cum quibus diabolus
visus est in coelo. Et mulier, id est, omnis multitudo superborum,
erat circumdata purpura, et cocco, et ornata auro et lapide pretioso:
id est, omnibus illecebris simulatae veritatis. Quid sit denique
intra hanc pulchritudinem, sic exponit, dicens: Et habens poculum
aureum in manu sua, plenum abominationum et immunditiarum fornicationis
ejus. Aurum immunditiarum hypocrisis est; qui a foris quidem parent
hominibus quasi justi, intus autem sunt pleni omni immunditia
(Matth. XXIII, 28). Et in fronte ejus nomen scriptum,
Mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum
terrae: nulla est superstitio, quae fronti det signum, nisi
hypocrisis. Spiritus autem retulit quid sit scriptum in fronte. Nam
quis talem titulum aperte imponat? Mysterium enim dixit esse, quod
interpretatus est dicens, Et vidi mulierem ebriam de sanguine
sanctorum et martyrum Jesu. Unum est enim corpus, quod adversatur
Ecclesiae intus ac foris; id est, in Ecclesia ficti Christiani, et
extra Ecclesiam haeretici vel Pagani. Quod licet corpus videatur
loco separatum, in persecutione tamen Ecclesiae unitatem spiritus
operatur. Impossibile est enim Prophetam perire praeter Jerusalem
interficientem Prophetas (Luc. XIII, 33, 34); id est,
non potest fieri ut Christiani boni sine Christianis malis
persecutionem aliquam patiantur. Sic nepotes proavorum consensu,
Zachariam lapidasse accusantur (Matth. XXIII, 35), cum
ipsi non fecerint. Et bestia fuit et non est, et futura est, et
ascensura de abysso, et in perditionem irae Dei ibit: id est, ex
populo nascetur, ut possit dicere, Bestia ex bestia, abyssus ex
abysso. Quid est bestia ex bestia, et abyssus ex abysso, nisi
populus malus nascens ex populo malo? Hoc fit dum filii mali parentes
pessimos imitantur. Et ascendit superstes, et in perditionem vadit,
sicut et patres sui, ex quibus ascendit. Et jam nunc sunt, quia
aliis morientibus alii succedunt eis. Et sic nunquam desunt, seu in
paucis seu in multis, seu occulte sive quasi aperte, qui non ab initio
semper insidientur Ecclesiae. Quod autem dicit, mulierem sedentem
super bestiam coccineam; peccatricem et cruentam plebem intelligi
voluit. Quod autem dicit, circumdatam purpura et cocco, et ornatam
auro et lapide pretioso; ostendit superborum et impiorum hominum plebem
omnibus illecebris simulatae veritatis repletam. Quod autem poculum
aureum habebat in manu sua plenum abominationum et immunditiarum
fornicationis ejus; hypocritae et ficti Christiani intelliguntur, qui
a foris quidem parent quasi justi, intus autem pleni sunt omni
immunditia. Quod autem, in fronte habebat scriptum, Babylon mater
fornicationum; nulla est superstitio quae fronti det signum, nisi
hypocrisis, id est, fingunt se bonos cum sint mali. Quod autem
dixit, ebriam esse mulierem sanguine sanctorum et martyrum Jesu; unum
corpus malorum intelligi voluit, quod semper adversatur Ecclesiae
intus et foris: quia et in Ecclesia sunt ficti Christiani, et extra
Ecclesiam haeretici vel Pagani. Et licet interdum corpore
separentur, uno tamen animo in Ecclesiae persecutione junguntur.
Quod autem dicit, Bestia fuit, et non est, et futura est, et
ascensura de abysso; hoc intelligitur, quod ex populo malo nascatur
populus malus, ut possit dici, Bestia ex bestia, abyssus ex abysso.
Quid est bestia ex bestia, nisi populus malus nascens ex populo malo?
Hoc fit dum filii mali parentes pessimos imitantur: ac sic dum aliis
morientibus alii succedunt, nunquam desunt sive in paucis, sive in
multis, seu occulte, seu aperte, qui non ab initio semper insidientur
Ecclesiae. De quorum consortio quia corpore non possumus separari in
hoc saeculo, oremus Dei misericordiam, ut sic moribus separemur, ne
cum illis aeterno supplicio pereamus: sed magis cum illi audierint,
Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum; nos audire mereamur,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Id. XXV,
41, 34); praestante Domino nostro Jesu Christo. Amen.
|
|