|
[Ib. XVII et XVIII.] In lectione quae recitata est,
fratres charissimi, reges illos quos dixit quod persequuntur
Jesusalem, populi mali sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dei: qui
quasi reges appellantur, quia velut in somnis regnant. Omnis enim
malus qui persequitur bonum, velut in somnis hoc facit: quia malorum
omnium persecutio non permanebit, sed velut somnium evanescet, sicut
Isaias ait, Erunt velut somnians in somno divitiae omnium gentium
(Isai. XXIX, 7). Hi unam sententiam habent: id est, uno
animo persequuntur bonos. Ideo dicit, habent; et non habebunt: quia
persecutio malorum non solum adveniente die judicii erit, sed etiam in
praesenti non desinit. Et virtutem et majestatem suam diabolo dabunt:
hoc ideo dicit, quia homines impii, ipsi videntur dare virtutem, quo
instigante faciunt mala. Hi cum Agno pugnant: id est, usque in
finem, donec sancti regnum omne percipiant, Ecclesiae adversantur.
Et Agnus vincet eos: id est, utique, quia non permittit illos Deus
tentari supra id quod possunt. Ideo dicit, Et Agnus vincet eos,
quoniam Dominus dominorum est, et rex regum; et qui cum eo, vocati
et electi et fideles: id est, Ecclesia. Propterea autem dixit,
vocati et electi, quia non omnes vocati sunt et electi: sicut Dominus
ait, Multi vocati, pauci autem electi (Matth. XX, 16). Et
dixit mihi angelus: Vides aquas ubi mulier sedet, haec et populus et
turbae sunt, et gentes et linguae: et decem cornua quae vidisti, hi
odio habent meretricem: id est, mulierem illam. Meretrix est enim
vita luxuriosa, quae rapinis et voluptatibus agitur. Ideo dixit quod
odio habeant meretricem, quia homines luxuriosi, superbi, cupidi et
elati, non solum sanctos persequuntur; sed etiam seipsos odio habent.
Et alio modo seipsos odio habent, in quibus impletur quod scriptum
est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6).
Et desertam eam facient et nudam. Ipsi enim per iram Dei et justum
judicium quo deseruntur ab eo, desertum faciunt mundum; dum ei dediti
sunt et injuste utuntur. Et carnes ejus edent. Hoc ideo, quia se
invicem secundum Apostolum mordent et comedunt (Galat. V, 15).
Et propterea adjecit causam dicens, Deus enim dedit in corda eorum
facere sententiam ejus: id est, excitavit plagas, quas mundo jure
meritoque irrogare decrevit. Et dabunt regnum suum bestiae, usque dum
finiantur dicta Dei: id est, homines mali diabolo obtemperant, donec
impleantur Scripturae, et veniat dies judicii. Post haec sequitur,
Mulier quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges
terrae: id est, omnes mali et impii. Sic et de Ecclesia dictum
est, Veni, ostendam tibi mulierem Agni: et ostendit mihi civitatem
descendentem de coelo (Apoc. XXI, 9, 10). Postea vidi
alium angelum descendentem de coelo, habentem potestatem magnam: et
terra illuminata est ad claritatem ejus. Et clamavit in fortitudine,
dicens: Cecidit, cecidit Babylon illa magna, et facta est
habitaculum daemoniorum, et custodia omnis avis immundae et
inquinatae. Numquid unius civitatis ruina potest omnes spiritus
immundos capere, aut omnem avem immundam; aut eo tempore quo civitas
ipsa ceciderit, totus mundus deseretur spiritibus et avibus immundis,
et in unius civitatis ruina habitabunt? Nulla est civitas quae omnem
animam capiat immundam, nisi civitas diaboli, in qua omnis immunditia
in hominibus malis, per totum orbem commoratur. Reges quos dixit quod
persequantur Jerusalem, homines mali sunt, qui persequuntur
Ecclesiam Dei: qui vivit et regnat, etc.
|
|