HOMILIA XVI.

[Ib. XVIII-XX.] Quoties Babyloniam nominari auditis, nolite civitatem de lapidibus factam intelligere; quia Babylonia Confusio interpretatur: sed homines superbos, raptores, luxuriosos et impios in malis suis perseverantes ipsius nomen significare cognoscite: sicut e contrario quoties nomen Jerusalem audieritis, quae Visio pacis dicitur, homines sanctos ad Deum pertinentes intelligite. Nam quia Babylonia malorum hominum imaginem gerit, ideo de eis in sequentibus dicit, Quoniam ex vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae qui cum ea fornicati sunt: id est, cum invicem. Non enim cum una meretrice omnes reges fornicari possunt; sed dum se luxuriosi, qui sunt meretricis membra, invicem corrumpunt, cum meretrice, id est luxuriosa conversatione fornicari dicuntur. Post haec sequitur, dicens: Et omnes mercatores terrae ex virtute luxuriae ejus divites facti sunt. Hoc loco divites peccatis dicit; nam nimietas luxuriae pauperes potius quam divites facit. Et audivi, inquit, aliam vocem de coelo dicentem: Exite de ea, populus meus, ne communicetis peccatis ejus; et plagis ejus ne laedamini. Hoc loco demonstrat Babyloniam in duas partes esse divisam: quia dum aspirante Deo convertuntur mali ad bonum, Babylonia dividitur; et pars illa quae ab illa discesserit efficitur Jerusalem. Quotidie enim de Babylonia transferuntur ad Jerusalem, et de Jerusalem seducuntur ad Babyloniam; dum et mali convertuntur ad bonum, et qui videbantur in hypocrisi boni, manifestantur publice mali. Denique bonis ita etiam per Isaiam Scriptura dicit, Exite de medio eorum, et immundum nolite tangere: exite de medio eorum, et separamini, qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11). Hujus separationis Apostolus meminit, dicens: Firmum enim fundamentum Dei manet; et cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 19). Ne communicetis, inquit, peccatis ejus, et plagis ejus ne laedamini. Cum scriptum sit, Quicumque morte occupatus fuerit justus, in refrigerio erit (Sap. IV, 7); quomodo particeps delicti esse potest justus, quem cum impio civitatis casus abstulerit? Nisi forte quando de civitate diaboli, id est, de conversatione luxuriosa et impia exeunt boni, si aliquis ex illis remanere et delectari voluptatibus Babyloniae voluerit; hoc si fecerit, sine dubio plagae ejus particeps erit. Quod autem toties dixit, Exite, nolite hoc corporaliter, sed spiritualiter intelligere. De medio Babyloniae exitur, quando conversatio mala deseritur. Nam et in una domo et in una Ecclesia et in una civitate simul sunt Babylonii cum Jerosolymitanis: et tamen quamdiu nec boni consentiunt malis, nec mali convertuntur ad bonos, et in bonis Jerusalem, et in malis Babylonia esse cognoscitur. Simul habitant corpore, sed longe divisi sunt corde: quia malorum conversatio semper in terris est, quia terram diligunt, et omnem spem suam et totam intentionem animi sui in terra constituunt; bonorum vero mens secundum Apostolum semper in coelis est, quia quae sursum sunt sapiunt (Coloss. III, 2). Exite, inquit, de ea, populus meus, id est, de Babylonia: ne communicetis peccatis ejus, et plagis ejus ne laedamini. Quoniam ascenderunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus iniquitatum ejus. Reddite ei sicut et ipsa reddidit vobis, et duplicate dupla secundum opera ejus: in quo poculo miscuit, miscete illi duplum: quantum se clarificavit et indeliciavit, tantum date ei cruciatum, et luctum poculum suum . Haec omnia Christianis bonis, id est, Ecclesiae dicit Deus: de Ecclesia enim exeunt in mundum plagae visibiles et invisibiles. Quoniam in corde suo dicit Babylonia, id est, plebs omnium malorum vel superborum, Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo. Propterea in una die venient plagae ejus mors et luctus et fames; et igne concremabitur. Si una die morietur, et concremabitur, quis super istis lugebit mortuum, aut fames quanta esse potest unius diei? Sed diem dixit breve tempus vitae praesentis, quo et spiritualiter et carnaliter affliguntur: nam super omnes superbos et voluptatibus deditos, majores plagae in anima veniunt, quam in corpore. Tunc enim majori plaga percutiuntur, quando de suis se iniquitatibus extollentes, ita justo Dei judicio malum agere permittuntur, ut inter filios Dei flagellari non mereantur, sed impleatur in eis illud quod scriptum est: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo tenuit eos superbia eorum (Psal. LXXII, 5, 6). Quoniam fortis Dominus Deus, qui judicabit eam . Et flebunt et plangent se super eam reges terrae, qui cum ea fornicati sunt. Qui reges plangent eversam, si eam reges evertent? Sed quod est civitas, hoc et reges, qui eam plangent. Non luxuriae malum quia cum ea peccant, agendo poenitentiam plangunt; sed quia prosperitatem saeculi, per quam suis voluptatibus serviebant, perire cognoscunt: vel quia cessare incipiunt in eis ea, quae per luxuriam ante placebant, luxuriosi invicem consumentur, tanquam fumus instantis gehennae, a longe stantes propter metum poenae ejus: a longe stantes non corpore, sed animo; dum unusquisque sibi timet, quod alterum per calumnias et per superborum potentiam pati videt. Dicentes, Vae, vae, civitas magna Babylon, civitas fortis, quoniam una hora venit damnatio tua! Spiritus dicit nomen civitatis: verum illi mundum plangunt, exiguo admodum tempore poenae interceptum, omnemque industriam labefactam cessisse. Et equorum et rhedarum et porcorum mercatores qui ditati sunt ab ea, longe stabunt flentes et dicentes, Vae, vae, civitas magna! Ubicumque spiritus ditatos dicit ab ea, peccatorum divitias significat. Induta byssino, et purpura, et cocco, et ornata auro et lapide pretioso ac margaritis. Numquid civitas induitur bysso aut purpura, et non homines? Ipsi itaque se plangunt, dum supra dictis spoliantur. Et omnis gubernator, et omnis qui navibus navigat, et nautae, et quotquot mare operantur, a longe steterunt, et clamaverunt videntes fumum ignis. Numquid omnis gubernator et nautae quotquot operantur mare, adesse potuerunt ut viderent incendium unius civitatis? Sed omnes saeculi amatores et operarios iniquitatis dicit timere sibi, videntes spei suae ruinam. Post haec ait, Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum: in bestia diabolum significat; in regibus terrae et in exercitu, omnem populum ejus. Congregatum facere bellum cum sedente super equum , et cum exercitu ejus, id est cum Christo et Ecclesia. Et vidi alium angelum descendentem de coelo: Dominum Christum dicit in primo adventu. Habentem clavem abyssi: id est, potestatem populi; abyssum enim populum malum vult intelligi. Et catenam magnam in manu sua: hoc est, potestatem dedit Deus in manu ejus. Et tenuit draconem, anguem antiquum, qui est diabolus et satanas , et ligavit eum annos mille: primo utique adventu, sicut ipse dicit, Quis potest introire in domum fortis et vasa ejus diripere (Matth. XII, 29), nisi prius alligaverit fortem? Cum enim excludit diabolum de populo credentium, mittit eum in abyssum, id est, in populum malum: quod et invisibiliter ostendit, cum eos de hominibus ejiciens in porcos, qui in abyssum mergendi erant, ire permittit; quae res maxime in haereticis adimpletur.