|
[Ib. XVIII-XX.] Ea quae de lectione Apocalypsis nunc
audivit Charitas vestra, secundum vestram consuetudinem animo attento
suscipite. Dixit enim beatus Joannes evangelista se vidisse coelum
apertum, Et ecce equus albus, et sessor ejus vocatur Fidelis et
Verus, et oculi ejus ut flamma ignis, et super caput ejus erant
diademata multa: in illo enim est multitudo coronatorum. Habens nomen
scriptum, quod nemo scit nisi ipse: ipse utique et quae in illo est
omnis Ecclesia. Et circumdatus est veste sparsa sanguine:
vestimentum Christi Ecclesia est quam induit; haec est passionum
sanguine variata. Et dicitur nomen ejus Sermo Dei. Exercitus qui
sunt in coelo sequebantur eum in equis albis: id est, Ecclesia in
corporibus candidis imitatur eum, sicut supra dictum est, Hi sunt qui
sequuntur Agnum, quocumque ierit (Apoc. XIV, 4). Induti
albo byssino mundo, quo definivit justa sanctorum facta. Et ex ore
ejus procedit gladius bis acutus: ipse est de quo defenduntur justi,
puniuntur injusti. Ut in eo percutiat gentes: et ipse reget eas in
virga ferrea. Ipse calcat torcular vini indignationis irae Dei
omnipotentis: calcat etiam nunc, quando malos permittit facere malum,
et dimittit eos in voluptatibus suis; et postea extra civitatem, id
est, extra Ecclesiam calcabit, cum eos qui non egerint poenitentiam,
gehennae ignibus tradet. Hic habet in vestimento, et super femur suum
scriptum nomen, Rex regum et Dominus dominorum: hoc est nomen quod
nemo superborum cognoscit; quia Ecclesia serviendo, in Christo
regnat, et dominatur dominantium; id est, vincit vitia et peccata.
Femur autem posteritas est, sicut illud, Non deficiet princeps de
femoribus Juda: et Abraham, ne posteritas ejus alienigenis
misceretur, inter se servumque suum, certum testimonium femur adhibet
(Gen. XLIX, 10, et XXIV, 2-4). Et vidi, inquit,
angelum stantem in sole: id est, praedicatorem in Ecclesia. Et
clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volant in medio coeli:
aves vel bestias pro loco accipimus bonas et malas, sicut est illud,
Benedicent me bestiae agri (Isai. XLIII, 20); et, Leo de
tribu Juda (Apoc. V, 5): hoc ergo in loco aves volantes in
medio coeli, Ecclesias dicit, quas in unum corpus redigens dixerat
aquilam volantem in medio coeli. Venite, congregamini ad coenam
magnam Dei, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum et
fortium, et carnes equorum et sedentium super eos, et carnes omnium
liberorum et servorum et pusillorum et magnorum: omnes enim gentes,
quando in Christo credentes Ecclesiae incorporantur, spiritualiter ab
Ecclesia comeduntur. Et post haec de diabolo ait: Et clausit et
signavit super eum, ne seducat nationes: usque dum finiantur mille
anni. Isti intelliguntur mille anni, qui ab adventu Domini nostri
aguntur. In istis ergo Dominus diabolo interdixit ne seducat
nationes; sed quae in vitam destinatae sunt, quas antea seducebat, ne
Deo reconciliarentur. Post haec oportet eum solvi modico tempore: id
est, tempore Antichristi, cum revelatus fuerit homo peccati, cum
acceperit totam persequendi potestatem, qualem non accepit ab initio.
Mille annos dixit, partem pro toto. Hic reliliquias mille annorum
sexti dici, in quo natus est Dominus et passus, intelligi voluit.
Post haec ait: Vae, vae, civitas illa magna, in qua ditati sunt
omnes illi qui habebant naves in mari; quoniam una hora deserta est!
Exsulta, coelum, super eam, et sancti, et Apostoli, et
Prophetae. Numquid sola Babylonia civitas in omni mundo persequitur
aut persecuta est Dei servos, ut ipsa exstincta universi vindicentur?
In toto enim mundo est Babylonia in malis hominibus, et in toto mundo
persequitur bonos. Et tulit unus angelus lapidem, ut molam magnam,
et misit in mare, dicens: Sic impetu dejicietur illa Babylon civitas
magna: ideo Babyloniam velut molam magnam dicit projectam, quia omnes
amatores mundi revolutio temporum sicut mola conterit, et in gyro
mittit, de quibus scriptum est, In circuitu impii ambulant (Psal.
XI, 9). Quorum infelix occupatio semper quasi incipit. Et non
invenietur amplius: et vox citharaedorum, et musicorum, et
tibicinum, et fistulatorum non audietur in ea amplius: jucunditatem
dicit transire impiorum, et jam non inveniri. Et adjecit causam,
dicens, Quoniam mercatores tui erant maximi terrae: id est, quoniam
in vita tua percepisti bona. Quoniam in veneficiis tuis erraverunt
omnes gentes, et sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est omnium
a te occisorum super terram. Numquid eadem civitas occidit
Apostolos, quae et Prophetas et omnes reliquos martyres? Sed haec
est civitas omnium superborum, quam Cain fratris sui sanguine
fundadavit, et vocavit nomen ejus nomine filii sui Enoch (Gen.
IV, 17), id est, posteritatis: quia omnes mali, in quibus est
Babylonia, succedentes sibi, usque ad finem mundi persequuntur
Ecclesiam Dei. In civitate ergo Cain funditur omnis sanguis justus
a sanguine Abel justi, usque ad sanguinem Zachariae, id est, populi
et sacerdotis; inter templum et altare (Matth. XXIII, 35),
id est, inter populum et sacerdotes. Hoc ideo dictum est, quia non
solum populi, sed etiam sacerdotes conspiraverunt in mortem
Zachariae. Inter templum, inquit, et altare: in altari
intelliguntur sacerdotes; in templo, populi significati sunt alia enim
causa loci nominandi non fuit. Haec est civitas quae interficit
Prophetas, et lapidat missos ad se. Haec est civitas quae sanguine
struitur, sicut scriptum est: Vae, qui aedificat civitatem in
sanguinibus, et parat civitatem in injustitiis (Habac. II,
12)! In equo albo, de quo supra dictum est, Ecclesiam
intellige: in sessore ejus, Christum Dominum recognosce. Quod
autem dixit, Habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; ipse
utique, et quae in illo est, omnis Ecclesia. In veste sanguine
sparsa, martyres qui sunt in Ecclesia, intelligendi sunt. Quod
autem, exercitus qui est in coelo, sequebatur eum in equis albis;
Ecclesia est in corporibus candidis. In gladio bis acuto, potestas
Christi intelligitur, de qua defenduntur justi, puniuntur injusti.
In virga ferrea, justitia ejus cognoscitur, de qua erudiuntur
humiles, superbi tanquam vasa figuli confringuntur. Quod autem
dixit, Ipse calcat torcular vini irae Dei omnipotentis: calcat enim
etiam nunc, quando malos permittit ut persequantur bonos, et dimittit
eos in voluptatibus suis; sed postea retribuet, quando eos qui non
egerint poenitentiam, mittet in gehennam. Angelum stantem in sole,
praedicationem in Ecclesia intellige. Ideo enim Ecclesia soli
comparatur, quia de ea scriptum est, Tunc justi fulgebunt sicut sol,
in regno patris eorum (Matth. XIII, 43). Quod autem,
clamavit omnibus avibus, quae volant in medio coeli; aves illae
Ecclesia intelligitur. Quod autem dictum est, Congregamini ad
coenam magnam, ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum; hoc in
Ecclesia fieri in veritate cognoscimus. Nam quando omnes gentes
Ecclesiae incorporantur, spiritualiter comeduntur: et qui devorati a
diabolo erant corpus diaboli, suscepti ab Ecclesia membra efficiuntur
Christi. Quod autem de diabolo dixit, Et clausit et signavit super
eum, ne seducat nationes, usque dum finiantur mille anni: sicut
dictum est, isti mille anni a passione Domini aguntur, in quibus non
permittitur diabolo facere quantum vult; quia non permittit Deus
tentari servos suos supra id quod possunt sustinere (I Cor. X,
13). Quod autem postea modico tempore solvendus est, tempus
Antichristi designatur, in quo majorem potestatem saeviendi diabolus
accepturus est. Quod autem dicitur, Vae, vae, civitas magna!
Babylonia intelligitur. Sciendum tamen est, quod non sola civitas
Babylonia persequitur sanctos, ut ipsa exstincta universi
vindicentur. In toto enim mundo est Babylonia in malis hominibus, et
in toto mundo persequitur bonos. Quod autem lapidem grandem velut
molam misit angelus in mare, dicens, Sic mittetur Babylonia; ideo
velut molam dicit Babylonem, quia amatores mundi revolutio temporum
sicut mola conterit et in gyro mittit. Quod autem dixit, In
veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, et sanguis Prophetarum
inventus est omnium a te occisorum super terram: non enim in una
civitate occisi sunt Apostoli et Prophetae aut reliqui Martyres; sed
haec est civitas superborum, quae in toto mundo persequitur sanctos.
Ipsa est civitas quam Cain fratris sui sanguine fundavit, et vocavit
nomine filii sui Enoch, id est, posteritatem: quia omnes mali in
quibus Babylonia est, succedentes sibi usque ad finem mundi
persequuntur Ecclesiam Dei. De quorum persecutione nos Dominus per
suam misericordiam liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu
sancto, etc.
|
|