|
[Ib. XIX-XXII.] In lectione quae recitata est, fratres
charissimi, beatus evangelista Joannes sic ait: Audivi vocem magnam
populi multi, in coelo dicentium: Alleluia, Salus, et claritas,
et virtus Deo nostro: quoniam vera et justa judicia ejus, quoniam
judicavit meretricem illam magnam, quae corrupit terram fornicatione
sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu ejus. Et iterum
dixerunt, Alleluia. Haec vox est Ecclesiae, cum discessio facta
fuerit, et cum ab ea exierint omnes mali aeterno incendio concremandi.
Et fumus eorum ascendit in saecula saeculorum. Audite, fratres, et
expavescite, et pro certo cognoscite quia Babylonia et meretrix,
quorum fumus ascendit in saecula saeculorum, non intelliguntur nisi
homines cupidi, adulteri et superbi. Et ideo si vultis haec mala
evadere, nolite tam gravia peccata committere. Et fumus, inquit,
eorum ascendit: numquid enim visibilis civitatis exustae fumus in
saecula saeculorum ascendit, et non hominum in superbia perdurantium?
Ascendit autem; et non, ascendet: semper enim etiam in praesenti
saeculo in perditionem vadit. Babylon autem crematur ex parte, sicut
Jerusalem in illis sanctis qui de saeculo migrant, transit in
paradisum, Domino manifestante in paupere et divite (Luc. XVI,
19-22). Et audivi ut vocem populi multi, et ut vocem aquarum
multarum, et ut vocem tonitruorum fortium, dicentes: Alleluia;
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens: gaudeamus, et
exsultemus, et glorificemus nomen ejus; quoniam venerunt nuptiae
Agni, et mulier ejus paravit se: mulier Agni Ecclesia est. Et
datum est ei ut operiatur byssino splendido mundo, Byssinum enim justa
facta sanctorum sunt: id est, datum est ei factis suis indui, sicut
scriptum est, Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI,
9). Hi, inquit, omnes vixerunt et, regnaverunt cum Christo mille
annis: id est, in praesenti saeculo. Et recte dixit, Omnes et
superstites et animae justorum : id est, et qui adhuc in hoc mundo
vivunt, et qui jam de hac vita migraverunt, regnant cum Christo.
Regnaverunt profecto dixit, sicut, Diviserunt vestimenta mea sibi
(Psal. XXI, 19). Nam dicturus erat, Regnabunt. Ut
ostenderet autem quod in hac vita isti mille anni sunt, ait, Haec est
resurrectio prima. Ipsa est enim qua resurgimus per Baptismum, sicut
Apostolus dicit, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite (Coloss. III, 2): et iterum, Tanquam ex mortuis
viventes (Rom. VI, 13). Peccatum enim mors est, sicut dixit
Apostolus, Cum essetis mortui delictis et peccatis vestris (Ephes.
II, 1). Et sicut prima mors in hac est vita per peccatum, ita et
prima resurrectio in hac est vita per remissionem peccatorum. Beatus
et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: id est, qui
servaverit quod in Baptismo renatus accepit. In hoc secunda mors
potestatem non habet: id est, aeterna tormenta non sentiet. Sed
erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum eo mille annos.
Retulit spiritus cum haec scriberet, regnaturam Ecclesiam mille annos
in hoc saeculo usque ad finem mundi. Manifestum est quod dubitari non
debeat de perpetuo regno, cum etiam in praesenti saeculo sancti
regnent. Bene enim regnare dicuntur, qui cum Dei adjutorio etiam
inter ipsas pressuras mundi et se et alios bene regunt. Et cum finiti
fuerint mille anni, solvetur satanas de custodia sua. Finitos dixit,
a toto partem. Nam sic solvetur, ut supersint anni tres et menses sex
novissimi certaminis temporibus Antichristi. Et exiet seducere
nationes quae sunt in quatuor angulis terrae. A parte totum dicit:
nam non omnes seduci possunt. Superbi tantummodo seducuntur et impii:
quia veri et humiles christiani non seducuntur. Multi namque vocati,
pauci electi (Matth. XX, 16). Et ascenderunt diabolus et
populus ejus in altitudinem terrae: id est, in elationem superbiae.
Et circumdederunt castra sanctorum et dilectorum civitatem: id est,
Ecclesiam. Hoc est quod supra dixit, collectos in Armagedon
(Apoc. XVI, 16). Non enim ex quatuor angulis terrae
potuerunt in unam civitatem congregari; sed in ipsis quatuor angulis
unaquaeque gens congregabitur in obsidionem sanctae civitatis, id est,
in persecutionem Ecclesiae. Et descendit ignis de coelo a Deo: id
est, de Ecclesia. Et comedit eos: dupliciter hoc loco intelligitur
ignis: aut enim per ignem sancti Spiritus credunt in Christum, et
spiritualiter comeduntur ab Ecclesia, id est, incorporantur
Ecclesiae; aut peccatorum suorum igne comeduntur, et pereunt. Et
diabolus seducens ipsos, missus est in stagnum ignis et sulfuris, ubi
et bestia et pseudoprophetae: pseudoprophetae intelliguntur aut
haeretici aut ficti Christiani. Ex quo enim passus est Dominus,
moritur bestia et pseudoprophetae, et in ignem mittuntur, usque dum
finiantur mille anni ab adventu Domini. Et punientur die ac nocte in
saecula saeculorum. Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in
conspectu throni: et libri aperti sunt, et alius liber apertus est,
qui est vitae uniuscujusque. Libros apertos Testamenta Dei dicit:
secundum enim utrumque Testamentum judicabitur Ecclesia. Librum
uniuscujusque vitae, memoriam dicit gestorum nostrorum; non quod
librum habeat commemoratorium occultorum cognitor. Et judicati sunt
mortui ex his ad quae scripta sunt in libris secundum opera sua: id
est, ex Testamentis judicati sunt, secundum quod Dei praecepta aut
fecerunt, aut non fecerunt. Et dedit mare mortuos suos: eos quos hic
judicii dies inveniet vivos, ipsi sunt mortui maris; quia hoc saeculum
mare est. Mors et infernus dederunt mortuos suos: id est, eos qui in
sepulcris inveniendi sunt in die judicii. Mors et infernus missi sunt
in stagnum: mortem et infernum diabolum dicit et populum ejus. Et si
qui non est inventus scriptus in libro vitae: et qui voluptatibus suis
dimissus, per temporaneam examinationem in hoc saeculo non meruit
judicari a Deo dum viveret, missus est in stagnum ignis. Et vidi
coelum novum et terram novam. Primum enim coelum et prima terra
abierunt, et mare jam non est. Et civitatem sanctam Jerusalem novam
vidi, descendentem de coelo a Deo, compositam sicut sponsam, et
ornatam viro suo. Et audivi vocem magnam de coelo dicentem: Ecce
tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum ipsis; et ipsi erunt
populus ejus, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: et absterget
Deus omnem lacrymam ab oculis eorum; et mors non erit amplius, et
luctus non erit. Hoc totum de gloria Ecclesiae dixit, qualem habebit
post resurrectionem. Et dixit, Scribe; quoniam sermones isti
fideles et veri sunt. Et dixit mihi; Ego sum A et O, initium et
finis. Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis; id est,
cupienti remissionem peccatorum per fontem Baptismi. Qui vincit,
possidebit haec; et ero ejus Deus, et ipse erit meus filius.
Timidis autem et incredulis, et exsecrabilibus, et homicidis, et
veneficis, et idolorum cultoribus, et omnibus mendacibus pars erit in
stagno ardente igne et sulfure, quod est mors secunda. Quod supra
dictum est, Judicavit meretricem illam magnam quae corrupit terram in
fornicatione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu
ejus; haec vox est Ecclesiae, cum ab ea in die judicii exierint omnes
mali, aeterno incendio concremandi. Et fumus eorum ascendit in
saecula saeculorum. Non enim visibilis civitatis fumus ascendit in
saecula saeculorum, sed hominum in superbia perdurantium. Quod autem
dicit, Quia venerunt nuptiae Agni; de Christo intelligitur, et de
Ecclesia. Quod vero eam dicit opertam bysso; in bysso opera justa
sanctorum intelliguntur, quibus justi vestiuntur, secundum quod dictum
est, Sacerdotes tui induantur justitia. Quod autem dicit, eos
regnasse mille annos; praesens tempus intelligitur, in quo sancti
juste regnare dicuntur, quia se ita cum Dei adjutorio regunt, ut a
peccatis vinci non possint. Et ut hoc evidenter ostenderet, secutus
ait: Haec est prima resurrectio. Prima enim resurrectio, qua a
morte peccati ad vitam justitiae animae resurgunt, toto nunc tempore
agitur: secunda vero, qua de terrae pulvere ad vitam corpoream
redeunt, in futurum exspectatur . Ipsa est enim qua resurgimus per
Baptismum. Quia sicut prima mors in hac vita est per peccatum, ita
et prima resurrectio per remissionem peccatorum. Beatus et sanctus qui
habet in resurrectione prima partem: id est, qui servaverit quod in
Baptismo renatus accepit. Quod autem dicit, regnaturam Ecclesiam
mille annos; in hoc saeculo intelligitur usque in finem mundi. Unde
manifestum est quod dubitari non debeat de perpetuo regno, cum etiam in
praesenti saeculo sancti regnent. Recte enim regnare dicuntur, qui
cum Dei adjutorio, etiam inter ipsas pressuras mundi, et se et alios
bene regunt. Quod autem de diabolo dicit, Quia seducit nationes quae
sunt in quatuor angulis terrae, a parte totum intelligitur. Nam soli
mali seducuntur, secundum illud, Multi vocati, pauci electi. Quod
autem dicit, quia diabolus et angeli circumdederunt castra sanctorum,
et civitatem dilectorum: non enim potuerunt ex quatuor angulis terrae
in unam civitatem congregari, sed in ipsis quatuor angulis unaquaeque
gens congregatur in persecutionem Ecclesiae. Quod autem dicit,
Cecidit ignis de coelo et comedit eos, dupliciter intelligitur: aut
enim per ignem sancti Spiritus spiritualiter comeduntur, dum
Ecclesiae incorporantur; aut si ad Deum converti noluerint,
peccatorum suorum igne comeduntur, et pereunt. Quod autem dicit,
libros apertos esse, Testamenta Dei intelligi voluit. Secundum enim
utrumque Testamentum judicabitur Ecclesia. Librum vero vitae
uniuscujusque, memoriam dicit gestorum nostrorum, quia in die judicii
nihil latebit, nec ullus poterit abscondere peccata vel crimina sua.
Quod dicit, quia mare dedit mortuos suos; eos dicit quos in hoc mundo
vivos invenerit adventus Christi. Ipsi sunt mortui maris, quia hoc
saeculum mare est. Quod dicit, Mors et infernus dederunt mortuos
suos; illi intelliguntur, qui in sepulcris inveniendi sunt in die
judicii. Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Hoc loco
mortem et infernum, diabolum et populum ejus intelligi voluit, qui
voluptatibus suis dimissus, per temporaneam examinationem non meruit
judicari. Post haec exposita Ecclesiae gloria adjungit et dicit,
Ego sitienti dabo ex fonte vitae aquae gratis: id est, cupienti
remissionem peccatorum per fontem Baptismi. Qui vincit, possidebit
haec, et ero ejus Deus, et erit meus filius: quod ipse praestare
dignetur, qui cum Deo Patre, etc.
|
|