|
[APOC. cap. I.] In lectione revelationis beati Joannis
apostoli, fratres charissimi, animadvertimus, et secundum anagogen
hoc Domino largiente explanare curabimus, quia revelatio Jesu
Christi nostris auribus panditur, ut arcana coelestia nostris cordibus
manifestentur. Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus
palam facere servis suis, id est manifestare. Quae oportet fieri cito
significans: hoc est ostendens. Servo suo Johanni: Joannes, Dei
gratia interpretatur. Scribens septem Ecclesiis, quae sunt in
Asia. Asia Elatio interpretatur, per quam genus humanum figuratur.
Istae septem Ecclesiae et septem candelabra, hoc solerter intuendum
est, quia septiformis gratia est, quae data est a Deo per Jesum
Christum Dominum nostrum, nobis generi humano, qui credidimus: quia
et ipse pollicitus est nobis mittere Spiritum paracletum de coelis,
quem et Apostolis misit, qui in Asia esse videbantur, hoc est in
elato mundo, ubi et septiformem gratiam septem Ecclesiis nobis per
servum suum Joannem donavit. Gratia vobis et pax multiplicetur a Deo
Patre et a Filio hominis: id est, Christo. Sive autem Filius
hominis, sive septem candelabra, sive septem stellae, Ecclesia
intelligitur cum capite suo Christo. Quod autem ait, Cinctum inter
mamillas zona aurea: ille qui erat cinctus, Christum Dominum
figurabat. Duas mamillas, duo Testamenta intellige, quae de pectore
Domini Salvatoris tanquam de perenni fonte accipiunt, unde
christianum populum nutriant ad vitam aeternam. Zona vero aurea,
chorus est, sive multitudo Sanctorum. Sicut enim de cingulo pectus
stringitur, ita sanctorum multitudo Christo adhaeret, et velut duas
mamillas duo Testamenta complectitur, ut ex ipsis velut de sanctis
uberibus nutriantur. Caput, inquit, ejus et capilli sicut lana alba
et nix: capillos albos multitudinem albatorum, id est neophytorum ex
Baptismo prodeuntium dicit . Lanam dixit, quia oves Christi sunt.
Nivem dixit, quia sicut nix de coelo ultro descendit, ita et gratia
Baptismi nullis praecedentibus meritis venit. Ipsi enim qui
baptizantur, Jerusalem sunt, quae quotidie ad instar nivis de coelo
descendit. Jerusalem, id est Ecclesia ideo de coelo descendere
dicitur, quia de coelo est gratia, per quam et a peccatis liberatur,
et Christo, id est aeterno capiti sponso coelesti conjungitur. Sicut
e contrario bestia de abysso ascendere dicitur, id est, populus malus
qui ex populo malo nascitur. Nam sicut Jerusalem humiliter
descendendo exaltatur, ita bestia, id est populus superbus arroganter
ascendendo praecipitatur. Oculi ejus velut flamma ignis: in oculis
praecepta Dei dicit; sicut scriptum est, Lucerna pedibus meis verbum
tuum, Domine; et, Ignitum eloquium tuum (Psal. CXVIII,
105, 140). Et pedes ejus similes aurichalco Libani , igniti
velut in fornace ignis: in pedibus ignitis Ecclesia intelligitur;
quae imminente die judicii, nimietate pressurarum probanda, et igne
examinanda est. Et quia pes novissima pars est corporis et pedes
ignitos dixit esse, ideo in pedibus Ecclesia novissimi temporis
intelligitur multis tribulationibus velut aurum in fornace probanda.
Quam rem qui bene considerat, jam nunc ex multitudine iniquitatum
fieri videt. Ideo aurichalco signavit, quod ex aere et igne multo ac
medicamine perducitur ad auri colorem: sicut Ecclesia per
tribulationes et passiones purior redditur. In zona aurea accincta
pectori, potest etiam scientia spiritualis ac purus sensus datus
Ecclesiae intelligi. Gladium vero bis acutum de ore ipsius
procedentem, ipsum Christum esse significat, qui et nunc Evangelii
bona, et prius per Moysen Legis notitiam universo orbi protulit: et
de quo David similiter ait, Semel locutus est Deus, duo haec audivi
(Psal. LXI, 12). Haec ergo sunt duo Testamenta, quae pro
captu temporis aut nova, aut vetera, gladius bis acutus dicuntur.
Vox ejus tanquam vox aquarum multarum: aquae multae, populi
intelliguntur esse; in voce, praedicatio Apostolorum. Quod autem
supra dixit, Pedes ejus similes aurichalco, tanquam in fornace
conflati; possunt etiam Apostoli intelligi, qui post passionem
praedicaverunt verbum ejus. Per quos enim ambulat praedicatio, merito
pedes nominantur: sicut et propheta dixit, Quam pulchri pedes
evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Isai. LII, 7)!
et illud, Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Psal.
CXXXI, 7). Quod autem dixit, Habebat in dextera sua stellas
septem; Ecclesiam intelligi voluit. In dextera enim Christi est
spiritualis Ecclesia cui ad dexteram positae dicit: Venite,
benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34). Septem ergo
stellae, Ecclesia est. Diximus enim quia Spiritus septiformis
virtutis ei datus a Patre, sicut Petrus ad Judaeos de Christo ait,
Dextera igitur Dei exaltatus, acceptum a Patre Spiritum effudit
(Act. II, 33). Septem autem Ecclesias, quas vocat vocabulis
suis, non ideo dicit, quia illae solae sint Ecclesiae; sed quod
dicit uni, omnibus hoc dicit. Denique sive in Asia, sive in toto
orbe, septem Ecclesias omnes esse, et unam esse Catholicam: sicut
ad Timotheum ait, Quomodo oportet te in domo Dei conversari, quae
est Ecclesia Dei vivi (I Tim. III, 15); et in Isaia,
septem mulieres quae apprehenderunt virum unum (Isai. IV, 1),
septem Ecclesias significari intelligit, quae et una est: virum,
Christum intelligimus; panem mulierum, Spiritum sanctum, qui nutrit
in vitam aeternam. Et ut vobis ea quae dicta sunt tenacius
inculcentur, brevem ex ipsis recapitulationem fieri volumus. Septem
ergo Ecclesiae, quibus sanctus Joannes scribit, intelligitur una
Ecclesia catholica, propter septiformem gratiam. Quod autem dicit,
Testis fidelis, Christus est. Septem candelabra, Ecclesia
catholica est. In medio candelabrorum similis Filio hominis,
Christus est in medio Ecclesiae. Quod autem ait cinctum super
mamillas: mamillae duo Testamenta intelliguntur, quae de pectore
Christi lac spirituale accipiunt, ut populum christianum in vitam
aeternam nutriant. Zona vero aurea, chorus est sive multitudo
sanctorum, qui jugiter dum lectioni et orationi insistunt, Christo
adhaerere probantur. Jam ista charitati vestrae sufficiant. Quod
audistis, sancta inter vos collocutione meditamini, donec quod
reliquum est, donante Domino audire possitis. Quod ipse praestare
dignetur, etc.
|
|