HOMILIA XIX .

[Ib. XXI et XXII.] Sicut modo audivimus, fratres charissimi, locutus est Angelus Domini ad beatum Joannem dicens: Veni, ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. Et abstulit me in spiritu supra montem magnum et altum: montem Christum dicit: Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem, descendentem de coelo a Deo. Haec est Ecclesia, civitas in monte constituta, sponsa Agni. Ipsa enim civitas tunc in monte est constituta, quando in humeris pastoris, tanquam ovis ad ovile proprium revocata est (Luc. XV, 5). Si enim alia est Ecclesia, alia civitas descendens de coelo, erunt duae sponsae, quod omnino fieri non potest. Et hanc enim civitatem sponsam dixit Agni. Unde manifestum est ipsam esse Ecclesiam, quam sic describit, dicens: Habentem claritatem Dei. Luminare ejus simile lapidi pretiosissimo. Lapis pretiosissimus Christus est. Habentem murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portas angelos duodecim. Ostendit duodecim portas et duodecim angelos, Apostolos esse et Prophetas : quoniam, sicut scriptum est, coaedificati sumus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. II, 20); sicut et Dominus dixit Petro, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Ab oriente portae tres, ab aquilone portae tres, ab austro portae tres, ab occidente portae tres: et quia civitas ista quae describitur, Ecclesia est toto orbe diffusa, ideo per quatuor partes civitatis ternae portae esse dicuntur, quia per totas quatuor partes mundi, Trinitatis mysterium in Ecclesia praedicatur. Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ea duodecim nomina Apostolorum Agni: quod sunt portae, hoc fundamenta; quod civitas, hoc murus, hoc supellex. Et qui loquebatur mecum habebat mensuram arundineam auream: in arundine aurea, homines Ecclesiae ostendit, fragili quidem carne, sed aurea fide fundatos; sicut dicit Apostolus, Habentes thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). Et supellex muri et civitas aurum mundum, simile vitro mundo: Ecclesia enim aurea est, quia fides ejus velut aurum splendet; sicut septem candelabra, et ara aurea et phialae aureae; hoc totum Ecclesiam figuravit. Vitrum autem ad puritatem fidei retulit, quia quod foris videtur, hoc est et intus, et nihil est simulatum, sed totum perspicuum in sanctis Ecclesiae. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretiosi. Fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonix, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum berillus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus: ideo diversitatem gemmarum in fundamentis nominare voluit, ut dona diversarum gratiarum, quae Apostolis data sunt, demonstraret; sicut de Spiritu sancto dictum est, Dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Et duodecim margaritae singillatim: et unaquaeque porta erat ex una margarita: et in istis margaritis, sicut dictum est, Apostolos designavit; qui ideo portae dicuntur, quia per doctrinam suam aeternae vitae januam pandunt. Et platea civitatis aurum mundum, ut vitrum perspicuum: et templum non vidi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum ejus est et Agnus: hoc ideo, quia in Deo est Ecclesia, et in Ecclesia Deus. Civitas non indiget sole neque luna, ut luceant in ea: quia non lumine aut elementis mundi regitur Ecclesia, sed Christo aeterno sole deducitur per mundi tenebras. Claritas enim Dei illuminavit eam: et lucerna ejus Agnus est: ipso dicente, Ego sum lumen mundi (Joan. VIII, 12); et iterum, Ego sum lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9). Ambulabunt gentes in lumine ejus, usque in finem. Et reges terrae afferent gloriam: reges terrae, filios Dei dicit. Et portae ejus non claudentur die. Nox enim ibi non est: usque in aeternum. Et inferent gloriam et honorem gentium: in Christo utique credentium. Et non introibit in eam omne immundum, aut faciens abominationem et mendacium, nisi scripti in libro vitae Agni. Et ostendit mihi flumen aquae, sicut crystallum, exiens a throno Dei et Agni, in medio plateae ejus: fontem Baptismi ostendit in medio Ecclesiae, venientem a Deo et Christo. Nam quale decus civitatis esse potest, si flumen per medium plateae ejus ad impedimentum habitantium descendat? Et ex utraque parte fluminis lignum vitae faciens fructus duodecim per singulos menses, et reddens fructum suum. Hoc de cruce Domini dixit. Nullum est lignum quod omni tempore fructificet, nisi crux quam gestant fideles, qui rigantur aqua ecclesiastici fluminis, et reddunt fructum perpetuum omni tempore. Et thronus Dei et agni in ea erit: utique a nunc in saecula. Et servi ejus servient ei, et videbunt faciem ejus: sicut dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9); et, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Et nomen ejus in frontibus eorum. Et nox non erit amplius, et non egebunt lumine lucernae, et lumine solis; quoniam Dominus Deus illuminabit super eos, et regnabunt in saecula saeculorum. Omnia ista a Domini passione coeperunt. Et dixit mihi angelus: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus: tempus enim prope est. Qui injustus est injusta faciat adhuc, et sordidus sordescat adhuc: isti sunt propter quos dixerat, Signa quae locuta sunt septem tonitrua (Apoc. X, 4). Et justus justitiam faciat adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc: isti sunt propter quos dixit, Ne signaveris verba prophetiae libri hujus. Ac sic Scripturae divinae omnibus superbis, et plus mundum quam Deum amantibus signatae sunt: humilibus autem et timentibus Deum apertae sunt. Ecce venio cito, et merces mea mecum, reddere unicuique secundum opera ejus. Ego sum A et O, primus et novissimus, initium et finis. Beati qui servant mandata haec, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem: qui enim non servant mandata, non per portas intrant, sed alia parte. In istis signatus est liber, de quibus sequitur et dicit, Foris canes, et venefici, et fornicarii, et homicidae, et idolorum cultores, et omnis amans et faciens mendacium. Ego Jesus misi angelum meum testari vobis haec in Ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina. Spiritus et sponsa dicunt, Veni: utique sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia. Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis: id est, Baptisma. Testor ergo omnem audientem sermones prophetiae libri hujus: Si quis apposuerit ad ea, apponat super eum Deus plagas scriptas in hoc libro: et si quis dempserit de sermonibus prophetiae hujus, demet Deus partem ejus a ligno vitae et ex civitate sancta; scripta in libro. Hoc dicit qui testificatur haec propter falsatores sanctarum Scripturarum; non propter eos qui simpliciter quod sentiunt, dicunt. Etiam venio cito: mons altus, in quo sanctus Joannes ascendisse se dixit, spiritus intelligitur. In civitate Jerusalem, quam se ibi vidisse dixit, Ecclesia significata est. Quod in Evangelio ipse Dominus ostendit, quando dixit, Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14). Quod autem dicit, habere eam lumen simile lapidi pretiosissimo; in illo lapide Christi claritas demonstratur. In duodecim portis et in duodecim angelis, Apostoli intelliguntur et Patriarchae, secundum illud, Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum: et quia civitas quae describitur, Ecclesia est toto orbe diffusa, ideo per quatuor partes ejus propter Trinitatis mysterium ternae portae esse dicuntur. In arundine aurea, homines Ecclesiae ostendit, fragili quidem carne, sed aurea fide fundatos, propter illud Apostoli: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus. Quod dicit civitatem auream, aram auream, et phialas aureas; Ecclesia est propter fidem rectam. In vitro autem puritas fidei ipsius significata est. Quod autem nomina diversarum gemmarum in fundamentis nominare voluit; dona diversarum gratiarum, quae Apostolis data sunt, demonstravit. In illis autem margaritis Apostolos designavit, qui ideo portae dicuntur, quia per doctrinam suam aeternae vitae januam pandunt. Quod autem dicit, Quia templum non vidi in ea, quia Dominus omnipotens templum ejus est, et Agnus; hoc ideo, quia Deus est in Ecclesia, et Ecclesia in Deo. Quod vero dicit, Quia civitas non indiget sole neque luna; hoc ideo, quia non visibili sole Ecclesia, sed Christi aeterno lumine inter tenebras mundi istius spiritualiter illuminatur, sicut ipse dicit, Ego sum lumen mundi. Reges terrae, filios Dei, id est, Christianos intelligi voluit. In flumine aquae, sicut crystallum, fontem Baptismi in medio Ecclesiae venientem a Deo et Christo. Quod autem dixit, Lignum juxta fluvium duodecies per singulos menses dare fructum; crux intelligitur, quae per totum mundum non solum omnibus mensibus, sed etiam omnibus diebus, in his qui baptizantur, exhibet fructum Deo. Quod autem dicit, Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum; omnia ista a Domini passione coeperunt. Quod vero in superiori parte libri dixit, Signa quae locuta sunt septem tonitrua; propter eos dixit, de quibus ait: Ut sordidus sordescat adhuc, et qui injustus est injusta faciat adhuc. Illud autem quod ait, Ne signaveris verba prophetiae; propter sanctos et justos intelligi voluit. Ac sic Scripturae divinae omnibus superbis, et plus mundum quam Deum amantibus signatae sunt, humilibus autem et Deum timentibus apertae. Et quia sic concludit Apocalypsis Joannis evangelistae, ut dicat, Ecce venio cito; oremus ut secundum suam promissionem Dominus Jesus Christus ad nos venire, et per suam misericordiam de carcere nos mundi istius liberare, et ad suam beatitudinem pro sua pietate perducere dignetur: qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.