HOMILIA II .

[Ib. II et IV.] Fratres charissimi, in candelabro, de quo cum Apocalypsis legeretur audistis, populus intelligitur. Quod autem ait, Movebo candelabrum tuum; hoc est, dispergam populum pro peccatis. Et pugnabo cum eis in gladio oris mei: id est, proferam praecepta mea, per quae arguantur peccata vel crimina sua. Quod vero dixit, Facies ejus sicut sol lucet in virtute sua (Apoc. I, 16): et de adventu vel praesentia Christi, quia per faciem quisque manifestatur atque cognoscitur; et de Ecclesia potest hoc accipi, cui istam claritatem Christus promisit, de qua dicit, Tunc fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII, 43). Stellam matutinam; primam resurrectionem dicit, quae per gratiam Baptismi fit. Stella matutina noctem fugat, et lucem annuntiat, id est, peccatum tollit et gratiam tribuit: si tamen accepta gratia bona opera sequantur. Sicut enim magnam arborem virere et fructum non reddere nihil prodest ; sic nihil prodest christianum dici, et christiana opera non habere. Et ideo dicit, Consulo tibi a me emere aurum conflatum (Apoc. III, 18): id est, contende ut pro nomine Christi aliquid patiaris. Et collyrio inunge oculos tuos: ut quod libenter per Scripturas cognoscis, opere impleas. Ostium apertum esse in coelo, Novi Testamenti praedicator vidit Joannes. [Quibus oculis vidit? Quantum ad figuratam ostensionem, non carnis, sed mentis. Quantum vero ad ipsius rei veritatem quae jam in carne Domino apparente manifestata fuerat, non solum oculis carnis vidit, verum etiam manibus contrectavit. Quid vero per ostium designatur in hoc loco, nisi mediator Dei et hominum Christus Jesus, ipso Domino dicente, Ego sum ostium (Joan. X, 9), et reliqua. Jure igitur non clausum, sed apertum intuetur, quia nimirum idem mediator noster nascendo, moriendo cunctis fidelibus innotuit, quia ipse erat redemptor mundi. Quid per coelum, nisi Ecclesia designatur? sicut ipse dicit, Coelum mihi sedes est (Isai. LXVI, 1); vel, Anima justi, sicut Salomon testatur, sedes est sapientiae. Paulus quoque occurrit dicens Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24). Constat procul dubio quod coelum est electorum Ecclesia, in qua ostium apertum cernitur; quia Redemptor noster natus et passus ac resuscitatus ad coelos ascendisse in ea praedicatur et creditur. Quid autem in hac visione positus audierit Joannes, manifestat dicens, Et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicens ,] Ascende huc: Quando apertum ostenditur, clausum antea fuisse hominibus manifestatum est. Solium positum, est sedes judicantis, super quem vidit similitudinem jaspidis et sardii. Jaspis aquae colorem habet, et sardius ignis: in his duobus lapidibus duo judicia intelliguntur; unum quod jam per aquam factum est in diluvio, aliud quod erit per ignem in consummatione saeculi. Potest hoc loco et vita servorum Dei intelligi; quia ad similitudinem aquae et ignis interdum in hac vita omnes sancti habent prospera, interdum patiuntur adversa. [Et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdini. Iris itaque graeca latinaque lingua arcus vocatur, qui in die pluviae apparere videtur. Et quid per hanc nisi reconciliatio mundi designatur, quae per incarnati Verbi dispensationem facta cognoscitur? Hoc certe si solerter inspicitur, effectus ipsius iris indicare videtur. Arcus itaque tunc apparet, cum radiis solis imbrifera fuerit nubes illustrata. Sole igitur nubem illustrante, iris, id est arcus apparuit: quia videlicet Patris Verbum, quod candor est lucis aeternae ac sol justitiae, humanam suscipiendo illustravit naturam, ipsa humanitatis ejus susceptio, quae profecto nubes a propheta vocatur (Isai. XIX, 1), reconciliatio facta est mundi. Bene autem imbrifera, quia nimirum praedicationum eloquiis plena. Congruenter siquidem ad reconciliationem humani generis in novo Testamento arcus figuratim apparuisse describitur: qui in Veteri quoque ideo in nubibus a Domino positus intelligitur, ut post inundationem diluvii per eum terris pax reddita cognosceretur; ut scilicet ejus visione pacti sui memor omnipotens Deus, nequaquam ultra aquarum immensitate deleri terram pateretur. Cui videlicet nomini si una in fine additur littera et irini dicatur, utique hoc ipsum interpretatio sonare videtur: nam graeco vocabulo EIRENE pax appellatur. Et in Veteri quidem Testamento Dominus ad Noe ait, Ecce, ego statuam pactum meum vobiscum (Gen. IX, 9). Et notandum quam apta sit figurarum contextio. Quia enim fulgura, voces et tonitrua de throno tanquam de nube procedere in subsequentibus narrantur, convenienter hic irradiante sole arcus similitudinem, idem thronus reddidisse narratur: qui videlicet arcus, cum sit diversi coloris, resplendeatque principaliter duobus, id est, aquae et ignis, ac designetur per diluvium , ac subsequens per ignem; hic tamen non immerito visioni smaragdinae comparatur, ut per eum, sicut diximus, repropitiato mundo divinitas ostendatur. Lapis enim smaragdus viridissimi coloris est: qui videlicet color, sicut praecedenti versiculo jam fatus sum, non inconvenienter naturae divinitatis aptatur.] Mare vitreum, donum Baptismi est: quod ideo ante solium esse dicitur, quia ante adventum judicii datur. Quod vero post haec ait, Habeo claves mortis et inferni; hoc ideo dicit, quia qui credit et baptizatur, a morte et ab inferis liberatur; et quia ipsa Ecclesia, sicut habet claves vitae, ita et inferorum: ipsi enim dictum est, Cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei; et cujus retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 23). Ubicumque ponit in Apocalypsi angelum hominis, ipsum hominem significat: sicut et Ecclesiae et Angeli eorum ibidem non debent intelligi, nisi aut episcopi aut praepositi Ecclesiarum. In tantum angelorum nomine Ecclesias catholicas voluit intelligi, ut jubeat angelos poenitentiam agere. Non enim Angeli, qui in coelo sunt, indigent poenitentia; sed homines qui sine peccato esse non possunt. Nam quia etiam Angelus Nuntius interpretatur, quicumque aut episcopus aut presbyter aut etiam laicus frequenter de Deo loquitur, et quomodo ad vitam aeternam perveniatur annuntiat, merito angelus Dei dicitur. Et tamen quia sine peccato nemo esse potest, dicitur ei, id est homini, ut poenitentiam agat: quia et revera qui bene considerat, agnoscit quod non tantum laici, sed etiam sacerdotes una die esse non debent sine poenitentia. Quia quomodo nullus dies est in quo homo possit esse sine peccato, sic nullus dies debet esse sine satisfactionis remedio. Septem autem candelabra, et unum candelabrum , septiformem Ecclesiam possumus intelligere: et ideo quaecumque ad septem Ecclesias loqui videtur, ad unam Ecclesiam loquitur toto orbe diffusam; quia in septenario numero omnis plenitudo consistit. Angelos ergo Ecclesiam dicit: in quibus duas partes, id est bonorum et malorum ostendit. Et propterea non solum laudat, sed etiam increpat, ut laus ad bonos, increpatio ad malos dirigatur: sicut Dominus in Evangelio, omne praepositorum corpus unum servum dixit beatum et nequam, quem veniens Dominus ipse dividet. Quomodo fieri potest ut unus servus dividatur, cum divisus vivere non possit? Sed unum servum dicit totum populum christianum: qui populus si totus bonus esset, non divideretur. Sed quia non solum habet bonos, sed etiam habet malos, dividendus est: et boni audituri sunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; raptores vero et adulteri, qui misericordiam non fecerunt, audituri sunt, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. Quod autem in Apocalypsi singulis dicitur Ecclesiis, fratres charissimi, singulis hominibus convenit in una Ecclesia constitutis. Haec dicit qui tenet septem stellas in manu sua: hoc est, qui vos in manu, id est in potestate habet, et gubernat. Qui ambulat in medio candelabrorum aureorum: id est, in medio vestri; quia candelabra illa populum significant christianum. Quod autem dicit, Movebo candelabrum tuum de loco suo, si non egeris poenitentiam: videte quia non dixit, aufert, sed movet; quia candelabrum significat unum populum christianum. Et ipsum candelabrum moveri dicit, non auferri: et per hoc intelligitur quod in una eademque Ecclesia moventur mali, confirmantur boni; et quod occulto, sed tamen justo Dei judicio, id quod tollitur malis, bonis augetur; ut adimpleatur illud quod scriptum est, Qui habet, dabitur ei; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo (Matth. XXV, 14-41). Quod autem dicit, Vincenti dabo manducare de ligno vitae; id est, de fructu crucis. Quod est, inquit, in paradiso Dei mei: paradisum Ecclesiam dicit; omnia enim in ejus figuram facta sunt. Nam quod dicit, Scio opera tua, et tribulationem, et paupertatem; sed dives es; omni Ecclesiae dicit, quae spiritu pauper est, et omnia possidet. Quod autem dicit, Habebitis pressuram dies decem; dies decem, totum tempus posuit, quia denarius numerus perfectus est: in quo populus christianus, sicut dicit Apostolus, per multas tribulationes intrat in regnum coelorum (Act. XIV, 21). Nam quod dicit angelo Pergami Ecclesiae, Scio ubi habitas, ubi est introitus satanae (Apoc. II, 13); omni Ecclesiae dicit in unius vocabulo, quia ubique habitat satanas per corpus suum. Corpus autem satanae homines sunt superbi et mali; sicut et corpus Christi humiles et boni. Vincenti dabo manducare de manna abscondito: id est, de pane qui de coelo descendit. Cujus figura fuit manna in eremo quod, sicut ipse Dominus dixit, multi manducantes mortui sunt (Joan. VI, 41). Sed et nunc quicumque manducat indigne, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29). Idem panis est etiam lignum vitae. Possumus et per manna immortalitatem accipere. Et dabo ei calculum candidum; id est, corpus Baptismate candidum. Et super calculum nomen novum scriptum: id est, notitiam Filii hominis. Quod nemo scit, nisi qui accipit: scilicet per revelationem; et ideo de Judaeis dicitur, Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (Id. II, 8). Quod autem dicit angelo Thyatirae Ecclesiae, Habeo adversum te, quia permisisti mulieri Jezabel; dicit praepositis Ecclesiarum, qui luxuriosis et fornicantibus, et aliud quodlibet malum agentibus, severitatem disciplinae ecclesiasticae non imponunt. Potest hoc et de haereticis intelligi, Quae dicit se propheten: id est, christianam. Modo enim multae haereses sibi hoc nomine blandiuntur. Nec cognovistis altitudinem satanae: id est, non respuistis doctrinam ejus, sicut haereses. Non mitto super vos aliud pondus: id est, super id quod potestis sustinere. Verum quod habetis tenete donec veniam. Qui vincit, et qui servat opera mea usque in finem, dabo ei gentes; et pascet eas in virga ferrea, et ut vas figuli comminuentur, sicut et ego accepi a Patre meo. In Christo habet Ecclesia hanc potestatem; sicut dicit Apostolus, Cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32). Virgam ferream dicit propter justitiae rigorem: et de ipsa virga corriguntur boni, confringuntur mali.