HOMILIA III.

[Ib. III et IV.] Modo, fratres charissimi, audivimus beatum Joannem, peccatorem hominem terribiliter increpantem; et ideo cum ingenti timore confideremus, et cum tremore timeamus quod dictum est, Novi opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. Non moritur, nisi qui mortale crimen commiserit, secundum illud quod dictum est, Anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 20). Quod pejus est, multi in corporibus vivis animas mortuas portare noscuntur. Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Haec dicit sanctus et verus qui habet claves David: id est, regiam potestatem. Qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit: manifestum est quod Christus pulsantibus aperiat, et hypocritis, id est fictis vitae januam claudat. Ecce dedi ante te ostium apertum: hoc ideo dictum est, ut nullus dicat, quia ostium quod Deus aperit Ecclesiae in toto mundo , aliquis possit vel in parte claudere. Quia modicam habes virtutem: laus est Dei, quod modicae fidei Ecclesiae aperiat ostium. Et scribam super illud nomen Dei mei: utiquequo Christiani signamur. Et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae descendit de coelo: novam Jerusalem coelestem, Ecclesiam dicit, quae a Domino nascitur. Novam autem dixit, propter novitatem nominis christiani, et quia ex veteribus novi efficimur. Neque frigidus es neque fervens: id est, inutilis es. Potest enim et super divitum sterilium persona accipi, qui habent facultates, et non inde faciunt misericordias. Pauperes non sunt, qui habent facultates: divites non sunt, qui ex divitiis non operantur. Consilium tibi do, ut emas tibi aurum: id est, ut eleemosynas faciendo, et actibus bonis insistendo, ipse efficiaris aurum; id est, a Deo accipias intellectum, et per bonam conversationem merearis martyrium pati. Et ecce, inquit, ostium apertum est in coelo. Ostium apertum Christum dicit, quia janua est. Coelum Ecclesiam dicit ubi coelestia geruntur; sicut dicit Apostolus, Instaurare omnia quae in coelis et quae in terra sunt (Ephes. I, 10): coelum intelligitur primitiva Ecclesia de Judaeis, terra vero ex Gentibus. Ascende huc, et ostendam tibi: hoc non in solum Joannem convenit, sed in Ecclesiam vel in omnes credentes. Qui enim viderit ostium apertum in coelo, id est natum, et passum, et resurrexisse Christum crediderit; ascendit in altitudinem, et videt futura. [Quibus gressibus nisi fidei et credulitatis? Ac si aperte cuilibet electorum diceretur, Ad cognoscenda Christi et Ecclesiae sacramenta, fide conscende, credulitate pertinge. Recte enim a voce prima Joannes invitatur, ut ad ostium coeli coelumque conscendat: quia videlicet unusquisque electorum, ut inoffenso credulitatis pede per Evangelium ad verae fidei sacramenta pertingat, veteris instrumenti doctrina, quae novam praecedit, roboratur. ] Et ecce thronus positus erat in coelo: id est, in Ecclesia. Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis vel sardii: istae comparationes in Ecclesiam conveniunt. Jaspis aquae colorem habet, et sardius ignis: per haec, sicut jam dictum est, duo judicia vult intelligi; unum per aquam, quod jam factum est per diluvium; aliud quod futurum est per ignem. [Quid per jaspidem nisi divinitas Mediatoris nostri figuratur?] In circuitu throni vidi sedes viginti quatuor, et supra sedes viginti quatuor seniores sedentes. Seniores totam Ecclesiam dicit, sicut Isaias dicit, Cum in medio seniorum suorum fuerit glorificatus (Isai. XXIV, 23). Viginti quatuor autem seniores, praepositi et populi sunt. In duodecim, Apostolos et praepositos; et in aliis duodecim, reliquam Ecclesiam intellige. Et de sede procedebant fulgura et voces: de Ecclesia enim procedunt haeretici, quia ex nobis exierunt. Est et alius sensus, ut fulgura et voces praedicatio Ecclesiae intelligatur. In vocibus verba, in fulgure miracula cognoscuntur. In conspectu throni mare vitreum: mare vitreum, fontem Baptismi; ante thronum dixit, id est, ante judicium. Sed et aliquando animam sanctam intellige thronum: sicut scriptum est, Anima justi sedes est sapientiae (Sap. VII); aliquando Ecclesiam in qua sedem habet Deus. Et in medio throni quatuor animalia: id est, in medio Ecclesiae Evangelistae . Plena oculis in priora et retro: id est, intus et foris. Oculi, praecepta sunt Dei. In priora et retro: id est, in praeterita et futura conspicientia. In animali primo simili leoni, fortitudo Ecclesiae ostenditur. In vitulo, passio Christi. In tertio animali, quod est velut homo, humilitas Ecclesiae significatur: quia nihil sibi blanditur ut superbum sapiat, quamvis adoptionem filiorum teneat. Quartum animal, Ecclesiam dixit, Similem aquilae: id est, volantem et liberam, atque a terra suspensam duabus alis, quasi duorum Testamentorum, sive duorum praeceptorum gubernaculis elevatam. Nam et Joannes evangelista cum de istis animalibus introspexisset in Christo completum esse quadriforme mysterium, et vidisset hominem nascentem, vitulum patientem, et leonem regnantem, tunc vidit et aquilam ad coelestia remeantem. Et singula eorum habebant alas senas per circuitum. In animalibus ostenduntur viginti quatuor seniores: nam senae alae in quatuor animalibus, viginti et quatuor alae sunt. Etenim per circuitum throni vidit animalia, ubi se dixerat seniores vidisse. Nam quomodo animal cum sex alis potest simile esse aquilae, quae habet duas alas, nisi quia quatuor animalia unum sunt, quae habent viginti et quatuor alas, in quibus viginti et quatuor seniores intelligimus, qui sunt in Ecclesia quam assimilavit aquilae? Et aliter senae alae testimonia sunt Veteris Testamenti. Sicut enim animal volare non potest, nisi habeat pennas; sic nec praedicatio Novi Testamenti fidem habet, nisi habeat Veteris Testamenti praenuntiata testimonia, per quae tollitur a terra, et volat. Semper enim quod ante dictum est futurum, et postea factum invenitur, fidem facit indubitabilem. Nisi enim quae praedixerant Prophetae, in Christo essent consummata, inanis esset praedicatio illorum. Hoc tenet Ecclesia catholica, et ante praedicta, et postea consummata. Merito volat, et tollitur a terra unum animal in coelum. Et requiem non habebant animalia illa: Ecclesia est, quae non habet requiem, sed semper laudat Deum. Viginti et quatuor seniores possumus etiam intelligere libros Veteris Testamenti, et Patriarchas et Apostolos: fulgura et tonitrua, quae de solio exire dicuntur, praedicationes et promissiones Novi Testamenti. Mittentes coronas suas ante thronum: hoc ideo, quia quidquid dignitatis habent sancti, totum Deo tribuunt; sicut et illi in Evangelio palmas et flores sternebant sub pedibus ejus (Matth. XXI, 8), id est, ipsi tribuentes omne quod vicerant. Quia tu creasti omnia, et ex voluntate tua erant, et creata sunt: erant secundum Deum, a quo cuncta antequam fierent possessa sunt; creata sunt autem, ut et a nobis viderentur, sicut dicit Moyses ad Ecclesiam, Nonne hic ipse est Pater tuus, qui fecit te, et possedit te, et creavit te (Deut. XXXII, 6)? Possedit in praescientia, fecit in Adam, creavit ex Adam.