|
[Ib. V.] Et vidi supra dexteram sedentis in throno librum
scriptum intus et foris: utrumque Testamentum intellige; a foris
Vetus, ab intus Novum quod intra Vetus latebat. Signatum,
inquit, sigillis septem: id est, omnium mysteriorum plenitudine
obscuratum, quod usque ad passionem et resurrectionem Christi mansit
signatum. Nam quomodo testamentum non dicitur, nisi quod faciunt
morituri, et signatur usque ad mortem testatoris, et post mortem
ipsius aperitur: ita et post Christi mortem omnia mysteria
revelantur. Et vidi angelum fortem clamantem voce magna: Quis est
dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? Cur primo signa
solvantur, deinde liber aperiatur, certa ratio est, quia Christus
tunc aperuit librum, cum opus paternae voluntatis aggressus, conceptus
et natus est; tunc ejus signacula solvit, quando pro genere humano
occisus est. Et nemo poterat neque in coelo, neque in terra, neque
sub terra: id est, neque angelus, neque in terris vivens, neque
mortuus. Aperire librum, neque videre illum: id est, contemplari
splendorem gratiae novi Testamenti. Et ego flebam multum, quia nemo
inventus est dignus aperire librum et videre eum: Ecclesia flebat,
cujus figuram habuit Joannes, onerata et gravata peccatis, implorans
sui redemptionem. Et ecce unus ex senioribus: unum ex senioribus
totum corpus Prophetarum intellige. Prophetae enim consolabantur
Ecclesiam, annuntiantes Christum de tribu Juda radicem David.
Quia ipse in nobis vincit omne peccatum, et si quid boni aliquis
habet, ab ipso habet. Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor
animalium, et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum: throni,
animalia, seniores, et agnus quasi occisus, Ecclesia est cum capite
suo, quae pro Christo moritur, ut cum Christo vivat. Possunt et
martyres in Ecclesia agnus quasi occisus accipi. Habentem, inquit,
cornua septem et oculos septem, qui sunt spiritus Dei, missi in omnem
terram: quod nemo possit habere Spiritum Dei praeter Ecclesiam,
hinc manifeste cognoscitur. Et venit, et accepit de dextra sedentis
in throno librum: sedentem in throno, et Patrem accipimus et Filium
et Spiritum sanctum. Accepit ergo Agnus de dextra Dei, id est a
Filio accepit opus libri perficiendum, ipso dicente, Sicut misit me
Pater, et ego mitto vos (Joan. XX, 21): eo quod ipse in
illis perficiat quod donat. Habentes singuli citharas: id est,
chordas laudum. Et phialas aureas: haec sunt vasa in domo Domini,
in quibus quia thymiama offerri consueverat, ideo orationes sanctorum
bene in eis intelligimus. Et cantabant canticum novum: id est
Testamentum Novum; cantantes canticum novum, id est professionem
suam publice proferentes. Et vere novum est, Filium Dei hominem
fieri, et mori, et resurgere, et in coelum ascendere, remissionem
peccatorum hominibus dare. Cithara enim, id est, chorda in ligno
extensa, significat carnem Christi passioni conjunctam: phiala autem
confessionem, et novi sacerdotii propaginem. Resignatio sigillorum
adapertio est Veteris Testamenti. Et vidi et audivi vocem multorum
angelorum: angelos homines dicit, qui et filii Dei dicuntur. Dignus
est Agnus qui occisus est, accipere potestatem et divitias et
sapientiam, etc. Non de Deo dicit, in quo sunt omnes thesauri
sapientiae (Coloss. II, 3), ut ipse accipiat: sed de homine
assumpto, et ejus corpore, quod est Ecclesia, vel de martyribus
ejus, qui pro nomine ejus occisi sunt; quia in capite suo totum
accipit Ecclesia, sicut scriptum est, Cum illo nobis omnia donavit
(Rom. VIII, 32). Ipse enim Agnus accipit, qui in
Evangelio dicit, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra
(Matth. XXVIII, 18). Secundum humanitatem autem, non
secundum divinitatem accepit. Omnes, inquit, audivi dicentes sedenti
in throno, id est, Patri et Filio: et Agno, id est, Ecclesiae
cum capite suo. Benedictio et honor et claritas in saecula: cui est
honor et gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
|
|