|
[Ib. VI.] Sicut modo, dum lectio divina legeretur, audistis,
ita ait beatus Joannes, Et ecce equus albus, et qui sedebat super
eum, habebat arcum; et data est ei corona, et exiit vincens: equus
albus Ecclesia est, sessor Christus. Iste equus Domini cum arcu
bellico per Zachariam hoc modo ante promissus est, Visitabit Dominus
Deus gregem suum domum Israel, et disponet eum sicut equum speciosum
in bello: et ex eo inspiciet, et ex eo disponet, et ex eo arcus in
ira, et ex eo exiet omnis insequens (Zach. X, 3, 4). Equum
ergo album intelligimus Prophetas et Apostolos. Equitem coronatum
habentem arcum, agnoscimus non solum Christum, sed etiam Spiritum
sanctum. Posteaquam enim Dominus ascendit in coelum, et aperuit
universa mysteria; misit Spiritum sanctum: cujus verba per
praedicatores tanquam sagittae ad cor hominum pertingerent, et
vincerent incredulitatem. Corona autem super caput, promissa per
Spiritum sanctum intelligenda sunt. Et cum aperuisset sigillum
secundum, audivi secundum animal, dicens: Veni et vide. Et exiit
equus rufus: et sedenti super eum datum est tollere pacem de terra, et
ut invicem occiderent, et datus est ei gladius magnus. Contra
victricem vincentemque Ecclesiam exiit equus rufus, id est populus
sinister et malus, ex sessore suo diabolo sanguinolentus: quamvis
legamus secundum Zachariam equum Domini rufum; sed ille suo sanguine
erat, hic alieno. Cui datus est gladius magnus, ut tolleret pacem de
terra; scilicet suam pacem, hoc est mundanam: nam Ecclesia aeternam
pacem, quam sibi Christus reliquit, habet. Sicut ergo supra dictum
est, equum album Ecclesiam dicit; sessorem ejus, Christum vel
Spiritum sanctum. Arcus quem tenebat in manu, praecepta ejus sunt:
quae per totum mundum velut sagittae acutae potentis ad interficienda
peccata, et excitanda fidelium corda directae sunt. Corona in capite
ejus, promissio vitae aeternae est. Equum rufum, malum populum;
sessorem ejus, diabolum: quem ideo dixit rufum, eo quod multorum
esset sanguine rubicundus. Quod autem datus est ei gladius acutus, et
tollere pacem de terra, hoc est, quod diabolo suadente, homines mali
jugiter inter se lites et discordias usque ad mortem excitare non
cessant. Et in equo nigro, intelligitur populus sinister, diabolo
consentiens. Quod autem, Stateram habebat in manu, hoc ideo, quia
dum se fingunt mali justitiae libram tenere, sic plerumque decipiunt.
Quod dixit, Vinum et oleum ne laeseris; in vino sanguis Christi,
in oleo unctio chrismatis intelligitur. In tritico vel hordeo, tota
Ecclesia sive in magnis sive in minimis, aut certe in praepositis et
in populis: et in equo pallido, homines intelliguntur mali, qui
persecutiones excitare non desinunt. Isti tres equi unum sunt, qui
exierunt post album et contra album: et sessorem habent diabolum, qui
est mors. Tres ergo equi, fames et bella et pestis intelliguntur:
quod etiam Dominus in Evangelio suo praedixit, quae et jam fiunt, et
imminente die judicii amplius futura sunt. Quod autem dixit se vidisse
sub ara Dei animas interfectorum, martyres intelliguntur. Quod autem
dicit, Terrae motus magnus, persecutio novissima est. Quod dicit,
solem factum nigrum, et lunam sanguineam, et stellas cecidisse de
coelo; sol et luna et stellae, Ecclesia est in toto orbe diffusa.
Quod autem dicit cecidisse; non tota cecidit, sed a parte totum
intelligitur. In omni enim persecutione boni perseverant, et mali
quasi de coelo, id est de Ecclesia cadunt. Denique sequitur, Sicut
ficus mittit grossos suos cum a vento agitatur: sic de Ecclesia cadunt
mali, quando per aliquam tribulationem fuerint conturbati. Quod autem
coelum recessit ut liber; Ecclesia est quae separatur a malis, et
velut liber involutus, continet in se sibi nota divina mysteria. Quod
autem dicit, Reges terrae fugerunt, et absconderunt se in speluncis
terrae; hoc significat quod totus mundus in bonis et sanctis refugium
habiturus est ad Ecclesiam, ut sub ejus protectione constitutus,
pervenire possit ad vitam aeternam, auxiliante Domino nostro Jesu
Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
|
|