|
[Ib. VI-VIII.] Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu
solis. Alterum angelum eamdem Ecclesiam catholicam intelligit: ab
ortu solis, a passione et resurrectione Domini clamantem quatuor
angelis terrae. Et clamavit voce magna dicens quatuor angelis, quibus
data est potestas laedere terram et mare: Ne laeseritis terram, neque
mare. Accipit autem gladium generaliter, sive contra quos in vita
interficit, sive quos inter se pro rebus temporalibus usque ad mortem
litigare persuadet. De tertio sigillo dicit equum nigrum exisse, et
qui sedebat super eum habebat in manu sua stateram: Libram, inquit,
habebat in manu sua, id est, examen aequitatis; quia dum fingit se
justitiam tenere, per simulationem laedit. Dum autem in medio
animalium, id est in medio Ecclesiae dicitur, Ne laeseris;
ostenditur quod spirituales nequitiae potentiam in servos Dei non
habent, nisi a Deo acceperint. Vinum et oleum ne laeseris: in vino
et oleo, unctionem chrismatis et sanguinem Domini; in tritico autem
et hordeo Ecclesiam dixit, sive in magnis sive in parvis
Christianis, sive in praepositis et populis. De quarto sigillo,
Equus pallidus. Et qui sedebat super eum nomen erat ei Mors, et
infernus sequebatur eum: et data est ei potestas super quartam partem
terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae.
Isti tres equi, unum sunt, qui exierunt post album et contra album:
et unum sessorem habent diabolum, qui est mors. Nam equitem diabolum
esse et socios ejus, sexto signo manifestat; cum praelio ultimo equos
dicit congredi. Tres ergo equi, fames et bella et pestes
intelliguntur, sicut a Domino in Evangelio praenuntiatur. Equus
albus, verbum est praedicationis in orbe terrarum. In equo rufo et
sessore ejus bella sunt significata quae futura sunt, imo fiunt, cum
jam gens surgat contra gentem. Per equum pallidum et sessorem ejus,
pestis magna et mortalitas signatur. Et infernus sequitur illum: id
est, exspectat devorationem multorum. Et cum aperuisset sigillum
quintum, vidi sub ara Dei animas interfectorum. Aram Dei Ecclesiam
dicit, sub cujus oculis martyres effecti sunt. Et licet animae
sanctorum in paradiso sint, tamen quia sanguis sanctorum super terram
funditur, sub ara clamare dicuntur: sicut illud est, Sanguis fratris
tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Et cum aperuisset
sigillum sextum, terrae motus factus est magnus: id est, persecutio
novissima. Et sol factus est niger sicut saccus cilicinus, et luna
facta est tota sicut sanguis, et stellae ceciderunt in terram. Quod
est sol et luna, hoc et stellae, id est Ecclesia: sed a toto pars
intelligitur. Non enim tota Ecclesia, sed qui mali sunt in
Ecclesia, ipsi cadunt de coelo. Totam autem dixit, quia in toto
orbe terrarum erit novissima persecutio. Et tunc qui justi fuerint,
permanebunt in Ecclesia tanquam in coelo: cupidi vero, injusti et
adulteri acquiescere habent sacrificare diabolo. Et tunc qui se
christianos esse verbis tantummodo dicebant, tanquam stellae cadent de
coelo, quod est Ecclesia. Sicut ficus magno vento agitata mittit
grossos suos. Agitatam arborem, Ecclesiae comparavit; ventum
magnum, persecutioni; grossos, hominibus malis, qui excutiendi sunt
et recessuri ab Ecclesia. Et coelum recessit ut involutus liber. Et
hoc loco coelum Ecclesiam dicit, quae a malis recedit, et intra se
sibi soli nota mysteria continet, sicut liber involutus, quem iniqui
intelligere nec volunt omnino, nec possunt. Et omnis mons et insulae
de locis suis motae sunt. Quod coelum, hoc montes, hoc insulae
significant; id est Ecclesiam facta novissima persecutione omnem de
loco suo recessisse, sive in bonis fugiendo persecutionem, sive in
malis fidei cedendo. Sed potest in utramque partem convenire; quia et
bona pars movetur de loco suo, fugiens, id est, amittens illud quod
habet: sicut illud, Movebo candelabrum tuum de loco suo (Apoc.
II, 5). Et reges terrae et magistratus: reges, potentes homines
accipimus. Ex omni enim gradu et conditione convertentur ad
Christum. Caeterum qui tunc reges erunt, praeter unum persecutorem,
absconderunt se in speluncis et petris montium. Confugiunt omnes in
praesenti saeculo ad fidem Ecclesiae, et in abscondito mysterio
Scripturarum conteguntur. Et dicunt, Cadite: id est, tegite nos.
Et abscondite nos: id est, ut homo vetus a Dei oculis abscondatur.
Et aliter: Qui cogitat futurum judicium, convertitur ad montes, id
est ad Ecclesiam, ut abscondantur peccata sua per poenitentiam in
praesenti tempore, ne in futuro puniantur. Donec signemus servos Dei
nostri in frontibus eorum: Ecclesiam denuntiat; et dicit malis
hominibus, id est sinistrae parti laedenti, Ne laeseris. Haec est
vox, quae in medio quatuor animalium dicit laedenti, Vinum et oleum
ne laeseris: in vino et oleo, omnes qui sunt justi intelliguntur,
quos nec diabolus nec mali homines laedere poterunt, nisi quoties ad
eorum probationem permiserit Deus. Vinum, inquit, et oleum ne
laeseris: praecipit Dominus omnem terram suam spiritualem non laedi,
quousque omnes signentur. Et audivi numerum signatorum, centum
quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel.
Centum quadraginta quatuor millia, omnis omnino Ecclesia est.
Postea vidi, et ecce populus multus, quem dinumerare nemo poterat,
ex omnibus gentibus et populis et linguis: non dixit, Post haec vidi
alium populum; sed, vidi populum, id est eumdem quem viderat in
mysterio centum quadraginta quatuor millium, hunc vidit innumerabilem
ex omni tribu et lingua et gente, quia omnes gentes insertae sunt
radici credendo. Dominus in Evangelio totam Ecclesiam tam de
Judaeis quam de Gentibus, in tribubus Israel duodecim demonstrat,
dicens: Sedebitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus
Israel (Matth. XIX, 28). Amicti stolis albis: stolas
albas, donum Spiritus sancti intelligit. Et omnes angeli stabant a
circuitu throni: angelos, Ecclesiam dicit; quia praeter ipsam nihil
aliud describebat. Et respondit mihi unus de senioribus dicens: Isti
qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? Unus de senioribus qui
respondit, officium indicat sacerdotum; quia Ecclesiam, id est
populum in Ecclesia docent, quae sit remuneratio laboris sanctorum:
dicens, Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas
suas in sanguine agni. Non enim, ut aliqui putant, martyres soli
sunt, sed omnis populus in Ecclesia: quia non in sanguine suo dixit
lavisse stolas suas, sed in sanguine agni, id est in gratia Dei per
Jesum Christum Dominum nostrum, sicut scriptum est, Et sanguis
Filii ejus mundavit nos (I Joan. I, 72). Et qui sedet in
throno, habitat super eos: ipsi enim thronus sunt, super quos habitat
Deus in saecula, id est in Ecclesia. Neque cadet super eos sol,
neque aestus: sicut dicit Isaias de Ecclesia, Erit in umbra ab
aestu (Isai. XXV, 4). Et deducet ad vitae fontes aquarum:
omnia haec etiam in praesenti vita spiritualiter Ecclesiae eveniunt;
cum dimissis peccatis resurgimus, et vitae prioris lugubris ac veteris
hominis exspoliati, in Baptismo Christum induimur, et gaudio sancti
Spiritus implemur. Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est
silentium in coelo: id est, in Ecclesia. Quasi media hora: in
semihora, ostendit initium quietis aeternae. Et vidi septem angelos,
qui stant in conspectu Dei. Septem angelos, Ecclesiam dixit, Qui
acceperunt septem tubas, id est perfectam praedicationem: sicut
scriptum est, Exalta, sicut tuba, vocem tuam (Id. LVIII,
1). Et alius angelus venit, et stetit ante altare: alium angelum
quem dicit, non post illos septem venit, quia ipse est Dominus Jesus
Christus. Habens thuribulum aureum: quod est corpus sanctum. Ipse
enim Dominus factus est thuribulum, ex quo Deus odorem suavitatis
accepit; et propitius factus est mundo, quia obtulit seipsum in odorem
suavitatis (Ephes. V, 2). Et accepit angelus thuribulum, et
implevit illud ex igne altaris: accepit Jesus corpus, id est
Ecclesiam, et ad perficiendam Patris voluntatem, implevit illam igne
Spiritus sancti. Et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et
terrae motus: omnia haec spirituales sunt Ecclesiae praedicationes et
virtutes. Et septem angeli qui habebant septem tubas, praepararunt se
ut tuba canerent: id est, Ecclesia praeparavit se ad praedicandum.
Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando et ignis mixtus
sanguine: facta est ira Dei, quae haberet in se multorum necem. Et
missa est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia
pars arborum, et omne fenum viride combustum est: quod est terra, hoc
et arbores, hoc fenum, id est homines. Fenum autem viride, carnem
intellige sanguineam et luxuriosam, secundum illud, Omnis caro fenum
(Isai. XL, 6). Et secundus angelus tuba cecinit, et velut
mons magnus ardens igni missus est in mare, et facta est tertia pars
maris sanguis: ardens mons, diabolus est. Et quod tertia pars terrae
vel arborum, haec tertia pars maris. Et homines habentes animas,
impios dixit : ut ostenderet in carne vivos, sed spiritualiter
mortuos. Et tertiam partem navium corruperunt: doctrina sua haeretici
corruperunt eos qui illis acquieverunt. Et tertius angelus tuba
cecinit, et cecidit de coelo stella magna ardens velut facula: de
Ecclesia dicit cecidisse homines superbos et impios. Magnam vero
stellam dixit; quia personae majorum, et potestatem vel divitias
habentium. Et nomen hujus stellae dicitur absinthium, et facta est
tertia pars aquarum in absinthium: tertia pars hominum facta est
similis stellae quae super illam cecidit. Et multi hominum mortui sunt
ab aquis, quoniam amaricaverunt aquae. Homines mortui sunt ab aquis.
Hoc in his qui rebaptizantur, manifeste intelligi potest. Et quartus
angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia
pars lunae et tertia pars stellarum: sol, luna et stellae, Ecclesia
est, cujus tertia pars percussa est; in tertia parte, intelliguntur
omnes mali. Percussa est autem, id est suis malis tradita et
voluptatibus: ut redundantibus et inolescentibus peccatis, suo tempore
revelaretur. Et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis in medio
coeli, et dicentem, Vae! vae! vae habitantibus terram! Aquilam
Ecclesiam intelligit volantem in medio coeli, id est in medio sui
discurrentem, et plagas novissimi temporis magna voce praedicantem.
Quando enim sacerdos diem judicii annuntiat, aquila in medio coeli
volat. Sicut ergo supra dictum est, alius angelus quem dixit
ascendisse ab ortu solis, Ecclesia est, ascendens ab ortu solis, id
est a passione vel resurrectione Domini. Quod autem dicit, Ne
laeseris terram, neque mare; Ecclesia hoc quotidie praedicando malis
hominibus clamat. Quod dicit, Vinum et oleum ne laeseris; in vino
et oleo, omnes qui sunt justi in Ecclesia intelliguntur; quos nemo
laedere poterit, nisi ad probationem illorum permiserit Deus. Quod
autem ait, centum quadraginta quatuor millia fuisse signatos: tota
Ecclesia intelligitur. Unde et in illis de quibus dixit se vidisse
populum multum quem dinumerare nemo poterat, Ecclesia eadem
significata est. Quod autem dixit, amictos esse stolis albis; in
stolis donum Spiritus sancti intelligitur: angelos stantes circa
thronum, Ecclesiam dixit, quia praeter illam nihil aliud
describebat. Senior qui respondens dixit, Qui sunt isti, et unde
venerunt, officium indicat sacerdotum, qui populum in Ecclesia
docent. Quod autem dixit, Laverunt stolas, de tota Ecclesia
dixit, non de martyribus tantum. Denique non dicit in sanguine suo,
sed in sanguine agni, quod utique per Baptismi sacramentum impletur.
Et qui sedet super thronum, habitat super illos: ipsi enim thronus
sunt, super quos habitat Deus. Neque cadet super eos sol, neque
ullus aestus: et deducet eos ad vitae fontes aquarum: omnia haec etiam
in praesenti saeculo, et his diebus spiritualiter Ecclesiae eveniunt;
dum ita per gratiam Dei defenditur, ut persecutionibus mundi hujus
exerceatur potius quam vincatur. Quod dicit in semihora silentium
factum in coelo; in Ecclesia dicit, et significat initium quietis
aeternae. Et septem angelis tubis canentibus: in angelis Ecclesia,
in tubis praedicatio Ecclesiae intelligitur. Alius angelus, quem
dixit stetisse ante altare, Christus Dominus est. Habens thuribulum
aureum: corpus scilicet sanctum, per quod Deus Pater passionis
incensum, odorem suavitatis accepit. Quod autem dicit, Factae sunt
voces, fulgura et tonitrua; praedicationes sunt Ecclesiae
spirituales. Septem angeli qui se praeparaverunt ut canerent,
Ecclesia est: in qua per totum mundum contra omnia peccata vel crimina
fit praedicatio spiritualis. Quod autem canente primo angelo tertia
pars terrae combusta est, significat homines superbos et voluptatibus
deditos, quos Deus justo judicio permittit incendio luxuriae vel
cupiditatis exuri. Quod autem, canente secundo angelo, mons ardens
cecidit in mare; mons ille diabolus, mare mundus iste intelligitur.
Tertia pars maris, sicuti jam supra dictum est, homines iniqui et
impii. Quod autem, tertio angelo canente, stella magna cecidit de
coelo, homines magni intelliguntur, qui malis moribus et iniquis
actibus de Ecclesia tanquam de coelo cadunt. Quod dicit, Multi
hominum mortui sunt ab aquis, quoniam amaricaverunt aquae; hoc in his
qui rebaptizantur intelligi potest. Quod autem, canente quarto
angelo, solis, et lunae et stellarum tertia pars percussa est; in his
Ecclesia intelligitur, in qua quotidie qui mali vel ficti sunt,
persuadente diabolo peccatorum vulneribus percutiuntur in anima. Quod
autem dicit Aquilam volantem in medio coeli, et clamantem, Vae!
vae! vae! Ecclesiam intelligi voluit volantem in medio coeli, id
est, in medio sui, et per assiduitatem praedicationis plagas novissimi
temporis annuntiantem. Quando enim sacerdos in Ecclesia Dei diem
judicii annuntiat, aquila in medio coeli volat. Concedat divina
pietas, ut dum et sacerdotes student jugiter praedicare, et populi ea
quae praedicantur fideliter adimplere, simul mereantur ad aeterna
pervenire, praestante Domino Jesu Christo, qui vivit, etc.
|
|