|
[Ib. IX et X.] Modo, fratres charissimi, cum Apocalypsis
legeretur, audivimus quia quinto angelo tuba canente, stella de coelo
ceciderit super terram. Una stella corpus est multorum cadentium per
peccata. Et data est ei clavis putei abyssi: stella, abyssus,
puteus homines sunt. Ergo stella cecidit de coelo: id est, populus
peccator de Ecclesia. Et accepit putei abyssi clavem: id est,
potestatem cordis sui, ut aperiat cor suum, in quo diabolus deligatus
non compescatur ut faciat voluntatem suam. Et aperuit puteum abyssi:
id est, manifestavit cor suum sine ullo timore vel pudore peccandi.
Et ascendit fumus de puteo: id est de populo ascendit quod cooperit et
obscurat Ecclesiam, ita ut dicatur, Et obscuratus est sol et aer de
fumo putei. Obscuratum dixit solem, non cecidisse . Peccata enim
malorum et superborum hominum, quae passim committuntur per orbem,
obscurant solem, id est Ecclesiam, et sanctis ac justis interdum
faciunt obscuritatem: quia tantus est malorum numerus, ut aliquoties
vix inter eos appareant boni. Sicut, inquit, fumus fornacis magnae.
Et ex fumo putei exierunt locustae in terram, et data est eis
potestas, sicut habent potestatem scorpii terrae; id est, veneno
laedere. Et praeceptum est illis, ne laederent fenum terrae neque
omnem arborem, nisi homines. Et datum est eis ne occiderent eos. Et
quia duae partes sunt in Ecclesia, bonorum scilicet et malorum; una
pars sic percutitur ut corrigatur, alia voluptatibus suis relinquitur.
Pars bonorum humiliationi traditur ad cognitionem justititiae Dei, et
commemorationem poenitentiae, sicut scriptum est, Bonum mihi quod
humiliasti me, ut discerem justificationes tuas (Psal.
CXVIII, 17). Datum est eis ne occiderent, sed ut
cruciarent: et cruciatus eorum sicut cruciatus scorpii, cum percutit
hominem: hoc tunc fit, quando diabolus per vitia vel peccata venena
propinat. Et quaerent homines mortem: mortem vero requiem dixit.
Quaerent itaque mortem, sed malis, id est tribulationibus, ut ipsi
requiescant, dum mala moriuntur. Super capita, inquit, earum
tanquam coronae similes auro. Ecclesia superius descripta est in
viginti quatuor senioribus, qui habent coronas aureas; isti autem
similes auro, haereses sunt, quae imitantur Ecclesiam. Et habebant
capillos, sicut capillos mulierum: in capillis mulierum non solum
sexum effeminatum, sed etiam utrumque sexum voluit ostendere. Et
habebant caudas similes scorpiis, et aculei in caudis earum: caudas
haereticorum praepositos dicit, sicut scriptum est, Propheta docens
mendacium, hic est cauda (Isai. IX, 15); qui sunt
pseudoprophetae, et hi crudelia regum jussa implent. Habentes super
se regem angelum abyssi: id est, diabolum vel regem saeculi. Abyssus
populus est. Cui nomen hebraice Abaddon, graece APOLLYON,
latine Perdens. Vae unum abiit, et ecce duo vae veniunt, post
haec. Et sextus angelus tuba cecinit: hinc incipit novissima
praedicatio. Et audivi unum ex quatuor cornibus angelum altaris
aurei, quod est in conspectu Dei, dicentem sexto angelo, qui habebat
tubam: Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno
Euphrate. Altare quod est in conspectu Dei, Ecclesiam vult
intelligi, quae in tempore novissimae persecutionis audeat crudelissimi
regis verba aut jussa contemnere, et ab obtemperantibus discedere.
Solve quatuor angelos in flumine Euphrate. Flumen Euphratem
peccatorem populum dixit, in quo satanas et propria voluntas ligata
est. Euphrates autem fluvius est Babylonis, sicut Jeremias in medio
Babylonis submittit librum in Euphratem (Jerem. LI, 63). Et
soluti sunt quatuor angeli, id est inchoata persecutio est. Parati in
horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem
hominum: haec sunt quatuor tempora triennii, et pars temporis. Et
numerus, inquit, exercituum bis myriades myriadum, audivi numerum
eorum: sed non dixit, quot myriadum . Ut occiderent tertiam partem
hominum: haec est superborum pars tertia, de qua descendit Ecclesia.
Et vidi equos in visione, et qui sedebant super eos, habebant loricas
igneas, et hyacinthinas ac sulfureas. Equos homines dicit, sessores
vero spiritus nequam, armatos igne, fumo et sulfure. Et capita
equorum erant sicut leonum: ad saeviendum in persecutione. Ex ore
eorum exit fumus, ignis et sulfur: id est, blasphemiae de ore eorum
contra Deum egrediuntur. Caudae eorum similes serpentibus. Caudas
praepositos diximus, capita principes mundi. Et in his nocet
diabolus, et sine his nocere non potest: aut enim sacrilegi reges male
jubendo, aut sacrilegi sacerdotes male docendo nocent. Et vidi,
inquit, alium angelum fortem descendentem de coelo, amictum nube, et
iris, id est arcus, in capite ejus, et facies ejus erat ut sol:
amictus nube, Dominus intelligitur amictus Ecclesia. Legimus enim
sanctos, nubes; sicut Isaias dicit, Qui sunt hi, qui ut nubes
volant (Isai. LX, 8)? Indutum itaque nube spirituali, id
est, sancto corpore Christum intellige. Et iris super caput ejus:
id est, vel judicium quod fit et quod futurum est, vel promissio
perserverans. Ecclesiam enim describit in Domino, dicens, Et
facies ejus sicut sol; id est, de resurrectione. Sicut sol enim
apparuit, quando a mortuis resurrexit. Et pedes ejus sicut columnae
ignis. Pedes Apostolos dicit, per quos in universo mundo doctrina
ejus discurrit: aut certe, quia pes novissima pars corporis est,
Ecclesiam dicit post ignem novissimae persecutionis futuram sanctorum
claritatem. Et posuit pedem suum dexterum super mare, sinistrum autem
super terram: id est, ad praedieandum trans mare, et in universo orbe
terrarum. Et clamavit voce magna, quemadmodum leo rugit: id est,
fortiter praedicavit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua
voces suas, quae sunt et septem tubae. Et audivi vocem dicentem de
coelo, Signa quae locuta sunt septem tonitrua, noli ea scribere:
propter obtundendos, ut non passim omnibus impiis pateant verba Dei.
Alio denique loco propter servos suos: Ne signaveris, inquit, verba
prophetiae hujus. Et ostendit quibus signari jusserat, et quibus
non: Qui perseveraverit, inquit, nocere, noceat; et qui in
sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII, 10, 11). Hoc
est, Propterea in similitudinibus loquor illis, ut qui justus est,
justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora; hoc est, Vestri
felices oculi, quoniam vident, et aures, quoniam audiunt: istis enim
non sunt signata verba libri, malis autem signata sunt. Et juravit
angelus ille, quoniam tempus jam non erit: sed in diebus septimi
angeli, cum coeperit tuba canere: septima tuba finis est persecutionis
et adventus Domini. Propterea dixit Apostolus in novissima tuba
fieri resurrectionem (I Cor. XV, 52). Quod autem sicut supra
dictum est, quinto angelo tuba canente iterum stellam dixit cecidisse
de coelo; etiam et haec stella corpus est multa rum stellarum de
coelo, id est de Ecclesia cadentium et significat populum superbum et
impium. Quod autem data est ei clavis abyssi; dimissus est in
potestate cordis sui, ut aperiat cor suum diabolo, et absque ulla
reverentia exerceat omne malum. Quod autem ascendit fumus de puteo;
id est, de populo malo: et obscuravit solem et lunam; obscuratum
solem dixit, non occidisse. Hoc ideo, quia peccata malorum et
superborum hominum obscurare videntur solem, dum sanctis et justis
interdum per multas tribulationes faciunt obscuritatem. Sed lumen
eorum exstinguere non possunt, quia illis ad malum consentire non
acquiescunt. Quod autem dicit, Ex fumo putei exisse locustas, et
accepisse potestatem laedendi: et datum est eis ne occiderent eos; hoc
ideo, quia duae partes sunt in Ecclesia, bonorum scilicet et
malorum. Una pars sic percutitur ut corrigatur, alia voluptatibus
suis relinquitur. Quod autem dixit, Cruciatus earum sicut cruciatus
scorpii, cum percutit hominem: hoc tunc fit, quando diabolus
luxuriosis hominibus per vitia et peccata, in modum scorpii venena
propinat. Et super capita earum tanquam coronae similes auro.
Viginti et quatuor seniores, in quibus Ecclesia descripta est,
coronas-aureas habebant: isti autem similes auro, haereses scilicet
quae imitantur Ecclesiam. Quod autem capillos habebant mulierum; in
capillis non solum sexum effeminatum, sed etiam utrumque sexum voluit
ostendere. In caudis earum, quae erant tanquam scorpii, duces vel
principes haereticorum intelliguntur: sicut scriptum est, Propheta
docens mendacium hic est cauda. Habebant super se regem abyssi: id
est, diabolum. In abysso populus malus intelligitur, cui diabolus
dominatur. Altare quod dixit esse in conspectu Dei, Ecclesiam vult
intelligi, quae velut aurum purgatum, tempore novissimae persecutionis
audeat crudelissimi regis jussa contemnere, et ab obtemperantibus
discedere. Quod autem dicit quatuor angelos ligatos in flumine
Euphrate; flumen Euphrates populum peccatorem significat, in quo
satanas et propria voluntas ligata est. Euphrates autem est fluvius
Babylonis, quae interpretatur Confusio. Unde ad ipsum fluvium
pertinent, quicumque res confusione dignas exercent. Quod autem dicit
se vidisse equos, et qui sedebant super ipsos, habebant loricas igneas
et hyacinthinas et sulfureas; equos, superbos homines dicit, et
sessorem eorum diabolum et angelos ejus. Quod autem dicit capita
equorum sicut leonum, propter violentam persecutionem malorum hominum
dictum est. Et ex ore eorum exiit ignis, fumus et sulfur: id est,
blasphemiae de ore eorum contra Deum egrediuntur. In caudis, quae
erant similes serpentibus, sicut jam supra dictum est, principes et
praepositi sunt haereticorum, per quos laedere consuevit diabolus.
Aut enim sacrilegi reges male jubendo, aut sacrilegi sacerdotes male
docendo nocent. Angelum quem dixit amictum nube, Dominus et
Salvator noster est, amictus nube, id est Ecclesia: quia de sanctis
scriptum est, Qui sunt isti, qui ut nubes volant? Quod autem
dixit, Facies ejus ut sol, propter resurrectionem Domini dixit:
sicut sol enim apparuit, quando a mortuis resurrexit. In pedibus
ejus, qui erant sicut columnae ignis, Apostoli figurati sunt, per
quos in universo mundo doctrina ejus discurrit. Quod autem, posuit
pedem suum dexterum super mare, hoc significavit, quod praedicatio
ejus usque trans mare, et in universum mundum itura esset. Quod
autem, velut leo rugiens clamavit, hoc ideo quia ex potestate fortiter
praedicavit. Quod autem dixit, Signa quae locuta sunt septem
tonitrua, propter obtundendos dictum est, de quibus in Evangelio,
Nolite sanctum dare canibus (Matth. VII, 6): id est, ut non
passim omnibus impiis pateat verbum Dei. Alio denique loco propter
servos suos dixit: Ne signaveris, inquit, verba prophetiae hujus.
Et ostendit quibus signari jusserit, et quibus non: Qui
perseveraverit, inquit, nocere, noceat: et qui in sordibus est,
sordescat adhuc. Ecce quibus signatum est verbum Dei. Propterea in
similitudinibus loquor illis, ut qui justus est, justiora faciat,
similiter et sanctus sanctiora. Ecce quibus signatum non est. Quam
rem oremus ut etiam in nobis implere Dominus pro sua pietate dignetur,
qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat. Amen.
|
|