HOMILIA VIII.

[Ib. X et XI.] Vox de coelo, imperium est Dei, qui Ecclesiae cor tangit, et jubet percipere eam, quia Ecclesia aperto libro futuram pacem praedicavit. Et abii ad angelum, ut daret mihi librum: hoc ex persona Joannis Ecclesia dicit, desiderans perdoceri. Et tunc dixit mihi, Accipe et comede illum: id est, tuis visceribus pande, et describe in latitudine cordis. Et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce ut mel: id est, cum perceperis, oblectaberis eloquii divini dulcedine, sed amaritudinem senties cum praedicare et operari coeperis quod intellexeris; sicut scriptum est, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Et aliter, Erit, inquit, in ore tuo dulce ut mel, et in ventre tuo amaritudo. In ore intelliguntur boni et spirituales Christiani, in ventre carnales et luxuriosi. Inde est quod cum verbum Dei praedicatur, spiritualibus dulce est: carnalibus vero, quorum secundum Apostolum Deus venter est (Philipp. III, 19), amarum videtur et asperum. Et data est mihi arundo virgae similis, dicens: Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in eo. Surge, excitatio est Ecclesiae. Non enim hic Joannes sedibundus audiebat. Metire templum, et altare, et adorantes in eo: Ecclesiam jubet recenseri, et praeparari ad ultimum, et adorantes in ea. Sed quia non omnes qui videntur, adorant, ideo dixit, Atrium quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud. Ipsi atrium sunt qui videntur in Ecclesia esse, et foris sunt, sive haeretici, sive male viventes catholici. Quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Qui excludentur, et quibus dabitur, utrique calcabunt eam. Et dabo duobus testibus meis: id est, duobus Testamentis. Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta: numerum novissimae persecutionis dixit, et futurae pacis, et totius temporis a Domini passione; quoniam utrumque tempus totidem dies habet, quod suo in loco dicetur. Saccis, id est ciliciis, amicti. Quod in EXOMOLOGESEI, id est, in confessione sint constituti, quia ex sensu humilitatis dixit saccis amictos. Dehinc ostendit qui sunt hi duo testes, dicens, Hi sunt duae olivae et duo candelabra, in conspectu Domini terrae stantes: hi sunt qui stant, non qui stabunt. Duo candelabra Ecclesia est, sed pro numero Testamentorum dixit duo. Sicut quatuor angelos dixit Ecclesiam, cum sint septem pro numero angelorum terrae: ita ex septem candelabris, si unum vel amplius pro locis nominet, tota Ecclesia est. Nam Zacharias unum candelabrum vidit septiforme, et has duas olivas (Zach. IV, 2, 3), id est, Testamenta infundere oleum candelabro, id est Ecclesiae. Sicut sunt ibidem septem oculi, septiformis gratia Spiritus sancti, qui sunt in Ecclesia, inspicientes totam terram. Et si quis vult eos laedere vel occidere, ignis exiet ex ore eorum, et devorabit inimicos eorum: id est, si quis Ecclesiam vel laedit vel laedere voluerit, precibus oris ejus divino igne aut in praesenti ad correctionem, aut in futuro saeculo ad damnationem consumetur. Hi habent potestatem claudere coelum nubibus, ne pluat in diebus prophetiae ipsorum. Habent, ait; non, Habebunt: hoc ideo dicit, quia tempus quod nunc agitur significavit. Sed et spiritualiter coelum clauditur, ne imbrem pluat, id est ne occulto, sed tamen justo judicio Dei super sterilem terram de Ecclesia benedictio descendat. Et cum finierint testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso, faciet cum eis praelium. Aperte haec omnia ostendit ante novissimam persecutionem fieri, cum dicit, cum finierint testimonium suum: utique illud quod praebent usque ad revelationem Christi. Et vincet eos, et occidet: vincet, in eis qui succubuerint; occidet, in eis qui confessi Deum fuerint. Et corpus eorum projicietur in plateis civitatis magnae: duorum dicit unum corpus, aliquando corpora, ut et numerum Testamentorum servaret, et Ecclesiae unum corpus ostenderet . In plateis civitatis magnae: id est, in medio Ecclesiae. Et vident de populis et tribubus et linguis corpus eorum, per dies tres et dimidium: id est, annos tres et menses sex. Miscet enim tempus, nunc praesens, nunc futurum: sicut et Dominus dicit, Veniet hora, in qua omnis qui occiderit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI, 2). Et nunc est, et veniet. Et corpora eorum non sinunt poni in monumento. Votum eorum ad impugnationem dixit: non quo valeant facere ne sit Ecclesia in memoria, sicut et illud, Nec vos intratis, nec alios sinitis intrare (Matth. XXIII, 13); cum multi introierint etiam illis impugnantibus. Sic ergo non sinunt poni in monumento. Et inhabitantes terram gaudent super eos, et epulantur, et munera invicem mittunt. Hoc semper factum est, et nunc invicem mittunt, et novissime gaudebunt et epulabuntur; quoties enim justi affliguntur, exsultant injusti, et epulantur. Quoniam hi duo Prophetae cruciaverunt eos: per plagas, quae pro contemptu Testamentorum Dei humanum genus affligunt. Denique etiam ipse visus justorum gravat injustos, sicut ipsi dicunt, Gravis est nobis etiam ad videndum (Sap. II, 15). Gaudebunt autem ubicumque, veluti jam nihil habuerint quod impatienter ferant, disturbatis et occisis justis, et eorum haereditate possessa. Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos. Jam dictum est de diebus. Huc usque angelus futurum narravit, et inducit factum quod futurum audit. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super videntes eos. Et audivi vocem magnam de coelo dicentem, Ascendite huc: et ascenderunt in coelum in nube. Hoc est quod Apostolus dixit, Rapiemur in nubibus obviam Christo (I Thess. IV, 16). Ante adventum autem Domini nulli hoc posse contingere scriptum est: Initium Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus (I Cor. XV, 23). Unde excluditur omnis suspicio quorumdam, qui putant hos duos testes duos viros esse, et ante adventum Christi coelum in nubibus ascendisse. Quomodo autem potuerunt habitantes terram de duorum nece gaudere, cum in una civitate morerentur, et munera invicem mittere, si tres dies sint, qui antequam gaudeant de nece, contristabuntur de resurrectione? Aut quales epulae aut voluptas esse potest in plateis epulantium, cadaveribus humanis epulis morbum triduano fetore reddentibus? Unde nos Dominus liberare dignetur. Amen.