|
Quod autem dicit, Quia non justificabitur in Lege omnis
caro coram illo: per legem enim cognitio peccati, et
caetera similia, quae quidam putant in contumeliam Legis
objicienda, sollicite satis legenda sunt, ut neque lex ab
Apostolo improbata videatur, neque homini arbitrium
liberum sit ablatum. Itaque quatuor istos gradus hominis
distinguamus; ante Legem, sub Lege, sub gratia, in
pace. Ante Legem, sequimur concupiscentiam carnis: sub
Lege, trahimur ab ea: sub gratia, nec sequimur eam,
nec trahimur ab ea: in pace, nulla est concupiscentia
carnis. Ante Legem ergo non pugnamus; quia non solum
concupiscimus et peccamus, sed etiam approbamus peccata:
sub Lege pugnamus, sed vincimur; fatemur enim mala esse
quae facimus, et fatendo mala esse, utique nolumus
facere, sed quia nondum est gratia, superamur. In isto
gradu ostenditur nobis quomodo jaceamus, et dum surgere
volumus et cadimus, gravius affligimur. Inde hic
dicitur, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom.
V, 20). Inde et quod nunc positum est, Per Legem
enim cognitio peccati. Non enim ablatio peccati est;
quia per solam gratiam aufertur peccatum. Bona est ergo
Lex, quia ea vetat quae vetanda sunt, et ea jubet quae
jubenda sunt. Sed cum quisque illam viribus suis se putat
implere, non per gratiam Liberatoris sui, nihil ei
prodest ista praesumptio: imo etiam tantum nocet, ut et
vehementiori peccati desiderio rapiatur, et in peccatis
etiam praevaricator inveniatur. Ubi enim non est Lex,
nec praevaricatio (Id. IV, 15). Sic ergo jacens
cum se quisque cognoverit per seipsum surgere non valere,
imploret Liberatoris auxilium. Venit ergo gratia quae
donet peccata praeterita, et conantem adjuvet, et tribuat
charitatem justitiae, et auferat metum. Quod cum fit,
tametsi desideria quaedam carnis, dum in hac vita sumus,
adversus spiritum nostrum pugnant, ut eum ducant in
peccatum; non tamen his desideriis consentiens spiritus,
quoniam est fixus in gratia et charitate Dei, desinit
peccare. Non enim in ipso desiderio pravo, sed in nostra
consensione peccamus. Ad hoc valet quod dicit idem
apostolus, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali
corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI,
12). Hinc enim ostendit esse desideria, quibus non
obediendo, peccatum in nobis regnare non sinimus. Sed
quoniam ista desideria de carnis mortalitate nascuntur,
quae trahimus ex primo peccato primi hominis, unde
carnaliter nascimur; non finientur haec, nisi
resurrectione corporis immutationem illam, quae nobis
promittitur, meruerimus, ubi perfecta pax erit, cum in
quarto gradu constituemur . Ideo autem perfecta pax,
quia nihil nobis resistet non resistentibus Deo. Hoc est
quod dicit Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter
peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si
ergo Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis,
habitat in vobis; qui suscitavit Christum Jesum a
mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per
inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Id. VIII,
10, 11). Liberum ergo arbitrium perfecte fuit in
primo homine, in nobis autem ante gratiam non est liberum
arbitrium ut non peccemus, sed tantum ut peccare nolimus.
Gratia vero efficit ut non tantum velimus recte facere,
sed etiam possimus; non viribus nostris, sed Liberatoris
auxilio, qui nobis etiam perfectam pacem in resurrectione
tribuet, quae pax perfecta bonam voluntatem consequitur.
Gloria enim in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis (Luc. II, 14).
|
|