XIX. [Ib. III, 31.]

Quod autem dicit, Legem ergo evacuamus per fidem? Absit: sed Legem statuimus, id est, firmamus. Sed quemadmodum firmanda erat Lex, nisi per justitiam? Justitiam autem quae est per fidem; quia ea ipsa quae non poterant impleri per Legem, per fidem impleta sunt.